Général
-
Nicolas III (1277-1280)
-
Bona, quæ in subsidium Terræ Sanctæ a Fidelibus collata sunt, assignent collectori Decimæ illis in partibus degenti. (Ex Reges. Vatic. Pontif. epist. 130. anni 2., testante etiam Waddingo ad hunc annum n. 28.)
-
Anno 1279. die 13. Junii.
-
1279
-
NICOLAUS &c.
Dilectis Filiis Universis Prioribus Prædicatorum, ac Guardianis Minorum Fratrum, ac Ordinum, ac Fratribus eorumdem Ordinum per Datiæa , & Svetiæb Regna constitutis, Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Intelleximus, quòd pia devotio Fidelium illarum partium nonnulla vobis exhibuit in Terræ Sanctæ subsidium convertenda, quæ vos cupitis certæ personæ de Nostro beneplacito assignare. Nos itaque vestram in hac parte Discretionem multipliciter commendantes Universitati vestræ per Apostolica scripta mandamus, quatenus bona hujusmodi dilecto Filio Magistro Bernardo Amalricic Cappellano Nostro, Canonico Remensi Collectori Decimæ in illis partibus Deputato studeatis Nostro, & ejusdem Terræ nomine integraliter sub authenticis litteris assignare; quod, & quantum assignaveritis Collectori prædicto Nobis fideliter rescripturi, & transmissuri litteras memoratas.
Datum Romæ apud Sanctum Petrum Idibus Junii, Pontificatus Nostri Anno Secundo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus III, n°CXXI., pp.400-401
-
(a) Datiæ: Perperam loco Daniæ vulgo Danimarka.
-
(b) Svetiæ: Quæ unam cum Dania in utroque Prædicat. & Minor. Ordine Provinciam fere ab exordie eorum constituebat.
-
(c) Amalrici: Quem Wadd. dicit Almaria, & Raynaldus ad ann. 1278. n. 81. plures Decimarum pro Terra Sancta Collectores referens non commemorat.