« bullarium-franciscanum-2198 »


Général

  •  
    Nicolas III (1277-1280)

  •  
    Modum agendi cum Roman. Rege describit, ut ille fœdus ineat cum Carolo Siciliæ Rege Matrimonio Filiæ ejus cum primogenito alterius ineundo. (Ex Vatic. Reges. Pontif. epist. 41. to. 2. anni 2., testante etiam Raynaldo ad hunc annum num. 11.)

  •  
    Anno 1279. die 7. Junii.

  •  
    1279


  •  

    NICOLAUS &c.

    Venerabili Fratri P.a Tripolitano Episcopob Sal, & Apostol. Benedictionem.

    Ut in commissis tibic per Nòs cum eâ, qua convenit, cautelâ tutè procedas; modum, quem te servare volumus in processu, tibi ad tui instructionem sub brevitate describimus. In primis igitur Regem Romanorumd ex parte Nostrâ cum paternæ benedictionis dulcedine salutabis: Deinde sibi litteris illis, quæ incipiunt Mundum &c.; & aliis, quæ incipiunt Dum ad ea &c.; ac aliis, quæ incipiunt In aliis &c.; aliis quoque, quæ incipiunt: Pro unitate &c.e præsentatis, exponas eidem, quòd Nos considerantes suæ promotionis auspitia, quæ a Deo fuisse conjicitur; & ea, quæ Matri suæ Romanæ Ecclesiæ devotionis assiduæ præsentavit inditia; ac confidentes devotionem hujusmodi in ipso semper augeri, sub tali de ipso, nec immeritò conceptâ fiduciâ de sui statu prospero, & suorum felicitate successuum delectamur; quibus sub verborum convenientium decentiâ explicatis prudenter & cautè exponas eidem loci & temporis oportunitate captatâ, quomodo ab olim Romana Ecclesia quieti Regis ipsius, tranquillitati mundi, ac Terræ Sanctæ negotio plurimum expedire cognoscens, quòd idem, & Carissimus in Christo Filius Noster C.f Siciliæ Rex Illustris ad invicem sinceræ charitatis unione, & vinculo indissolubilis amicitiæ jungerentur; suos ad hoc cogitatus apposuit, sollicitè laboravit, & tandem Nos ab ipsius Nostræ promotionis initiis sollicitudines istas Nobis assumpsimus; tractatus ipsos accepimus; & recensendo præterita, ponderando præsentia, nonnullos articulos dudum cum multâ instantiâ pro ipsius Regis Siciliæ parte petitos unâ cum Fratribus Nostris cum multa maturitate discussimus; & demum multis ex eis, qui graviores hactenus videbantur, amotis; & aliis, ut decuit, temperatis, aliquos articolos in favorem ipsius Regis Romanorum addendos fore prævidimus; & ut nexus unionis hujusmodi solidior haberetur, tractatum olim matrimonium inter Filiamg ipsius Regis Romanorum, & primogenitum Filii ipsius Regis Siciliæh voluimus consummari, & tandem post labores non modicos, favente Divinâ Clementiâ votis Nostris, hæc omnia consensu & voluntate ejusdem Regis Siciliæ processerunt; sicut articuli super hoc confecti declarant. Deinde ad consummationem felicem prædictorum omnium ipsorum articulorum servatâ substantiâ cum debitâ maturitate procedas, aperiens Regi Romanorum præfato super traductione Puellæi, de qua in eisdem articulis continetur, animi Nostri motum, quem in hoc servari volumus: Intendimus enim, quòd Puella prædicta immediatè cum honorificentiâ debitâ traducatur; ut Matrimonii hujusmodi desiderata conjunctio ad laudem Dei, & pacem mundi optatâ celeritate Populis innotescatj. Si autem hæc omnia unà cum Matrimonio, sicut speramus, & volumus, feliciter compleantur; tibique innotuerit, ea, quæ per dilectum Filium Giffridum de Anagniâk Decanum Ecclesiæ Sancti Audomari Cappellanum Nostrum petivimus ab ipso Rege Romanorum, & Principibus, esse perfecta; tunc demum, & non ante, nec aliter, quòd tibi in virtute obedientiæ, & sub vinculo præstiti juramenti districtè præcipimus, eidem Regi litteras Nostras, quæ incipiunt: Promptitudinem &c. præsentabis, exponens eidem prudenter, & cautè super iis, quæ continentur in ipsis litteris, Nostræ intentionis affectum; & eidem litteras, quæ diriguntur Principibus super eâdem materiâ, signabis per suos Nuncios, vel tuos Religiosos, vel alios, si magis voluerit, destinandas. Ea verò, quæ per ipsum Regem Romanorum fieri contigerit in prædictis, diligenter & cautè redigi facias in scripturam deferendam per te Nobis, vel per fidelem Nuncium transmittendam. Quibus omnibus auxiliante Deo expeditis feliciter, revertatis.

    Datum Romæ apud Sanctum Petrum vii. Idus Junii, Pontificatus Nostri Anno Secundo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus III, n°CXIX., pp.397-398

  •  
    (a) Venerabili Fratri P.: Paulo de Comitibus Romano ex Ord. Min., de quo supra in hujus Pontificis epistola 45. anno præcedenti die 23. Julii scripta.
  •  
    (b) Tripolit. Episcopo: In Phœnicia, Terrave Sancta, ut ibi.
  •  
    (c) Commissis tibi: Oretenus ne, an per litteras, ignotum; legationis enim munere fungebatur in Germania ad Rodulphum Romanorum Regem ex his litteris, & aliis, ut infra.
  •  
    (d) Regem Roman.: Rodulphum alias superius memoratum.
  •  
    (e) Pro unitate &c.: Quæ epistolæ omnes ab Annal. Eccles. absunt.
  •  
    (f) Filius Noster C.: Carolus I.
  •  
    (g) Inter Filiam: Clementiam nomine ex Ptolem. Luc. Hist. Eccl. lib. 23. cap. 34.
  •  
    (h) Et primogenitum filii R. Siciliæ: Carolum Martellum Caroli II. cognomento Claudi filium.
  •  
    (i) Puellæ: Scilicet Clementiæ supradictæ.
  •  
    (j) Innotescat: Id certe innotuit Ptolemæo Luc. supra relato, qui eo tempore scribebat; tradiditque loco cit. filiam Rodulphi nuptui traditam fuisse Carolo Martello Regis Siciliæ ex filio nepoti.
  •  
    (k) Giffridum de Anagnia: Ad quem Pontifex litteras dedit Intendentes ea &c. anno sequenti die 2. Martii, vocatque litterarum nostrarum contradictarum Auditorem; de quo & superiori epist. 84., qua præcedenti anno missus fuerat ad Rodulphum pro rebus Ecclesiæ ab eo clarè declarandis, atque reddendis.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 154111 (bullarium-franciscanum-2198), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/154111 (mise à jour : 26/01/2021).