Général
-
Nicolas III (1277-1280)
-
Committitur ei cura & administratio Ecclesiæ Gadicensis. (Ex Reges. Vatic. epist. 95. apud Waddingum ad hunc annum n. 18. Regesti Pontificii.)
-
Anno 1279. die 1. Junii.
-
1279
-
NICOLAUS &c.
Vacante dudum Egitanien. Ecclesiâ per mortem bonæ memoriæ V.c Egitanien. Episcopi; Nos de provisione ipsius Ecclesiæ cogitantes te tunc Gadicen.d Episcopum a vinculo, quo Gadicen. tenebaris Ecclesiæ, absolutum, ad eamdem Egitanien. Ecclesiam duximus transferendume. Verùm quia propter generalem perturbationem Regni Portugalliæ, in quo ipsa Egitanien. Ecclesia consistit, inter Prælatos ipsius Regni, & claræ memoriæ A.f Portugalliæ Regem exortamg, cujus occasione sunt iidem Prælati suis redditibus Ecclesiasticis spoliati; tu pacificam possessionem Episcopatus Egitanien. habere, sicut asseris, hactenus nequivistih; super hoc Sedis Apostolicæ providentiam humiliter implorasti. Nos autem, juris decentiâ suadente, incongruum reputantes, quòd tali prætextu tu administratione sic careas Ecclesiæ utriusque; vel in contemptum Pontificalis officii rerum inopiam patiaris; ac intendentes, quòd eadem Gadicen. Ecclesia tali occasione non fluctuet, sed in statu prospero conservetur a diligenti administratore directa, curam & administrationem ipsius Gadicen. Ecclesiæi taliter vacantis ad præsens spiritualiter, & temporaliter tuæ Circumspectioni committimus per te plenè in omnibus gubernandam usque ad Nostræ beneplacitum voluntatis; prout tibi ante absolutionem, & translationem hujusmodi competebat. Ita tamen, quòd si hujusmodi beneplacito Nostro durante, possessionem eamdemj fueris pacificè assecutus; beneplacitum ipsum re ipsâ expiret; tuque ex tunc de administratione ipsâ te nullatenus intromittas. Quocirca Fraternitati tuæ per Apostolica scripta mandamus, quatenus curam, & administrationem hujusmodi juxtà commissionis Nostræ tenorem sic laudabiliter gerere studeas, quòd exinde retributionis æternæ tibi proveniat incrementum.
Datum Romæ apud Sanctum Petrum Kalendis Junii, Pontificatus Nostri Anno Secundo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus III, n°CXVIII., pp.396-397
-
(a) Fr. Joanni: Martini Lusitano etiam in ep. 91. memorato.
-
(b) Episcopo Egitanien.: Videas Bullam In dispensatione &c. anno præcedenti die 28. Decembris editam.
-
(c) V.: Valasci, ut in dicta, aliisque pluribus præcedentibus Bullis nominati.
-
(d) Gadicen.: A Clemente IV. anno 1267. promotum per litteras Olim fel. record. &c. die 27. Maji datas.
-
(e) Transferendum: Anno superiori die 24. Decembris ex cit. Bulla In dispensatione &c.
-
(f) A.: Alphonsum III. hoc anno die 16. Februario mense defunctum ex Ant. Brandano lib. 15. Monarch. Lusit. cap. 47.
-
(g) Exortam: Ut habetur ex supra relata Gregorii X. Bulla de Regno Portugalliæ &c. anno 1275. die 4. Septembr. edita.
-
(h) Nequivisti: Etsi Alphonsus Rex prope mortem pœnitens a se injuste occupata restitui jussisset, Filiumque Dionysium Regni hæredem ad sarciendas injurias Ecclesiis illatas obstrinxisset ex Raynaldo ad hunc ann. n. 29., Dionysius tamen nonnisi anno 1289. cum Episcopis & Ecclesiasticis personis sui Regni compositionem admisit, ut apud cit. Raynaldum ad cum ann. n. 16. & seqq.
-
(i) Gadicen. Ecclesiæ: Utpote extra Portugalliæ Regnum, & sub Regis Castellæ ditione.
-
(j) Possessionem eamdem: Nempe Egitaniensis Ecclesiæ.