« bullarium-franciscanum-2106 »


Général

  •  
    Nicolas III (1277-1280)

  •  
    Intuitu quondam Fr. Dominici O. M. Sedis Apostolicæ Pœnitentiarii ei Archidiaconatum Santarenen. in Ecclesia Ulyssipon. confert. (Ex Vatic. Reges. Pontif. epist. 215. anni 1.)

  •  
    Anno 1278. die 14. Maji.

  •  
    1278


  •  

    NICOLAUS &c.

    Dilecto Filio Magistro Johanni Archidiacono Santarenen.a in Ecclesia Ulixbonen. Sal., & Apost. Ben.

    Adjutos morum & scientiæ meritis dignè prosequimur dono gratiæ congruentis, ut dum votiva perceptione bonorum perspexerint se fecundos virtutum, adjectione continuâ se reddere gaudeant insignitos. Sanè petitio tua nobis exhibita continebat, quòd vacante olim Archidiaconatu Sanctarenen. in Ecclesiâ Ulixbonen. per mortem Vincentii Johannis Archidiaconi Sanctarenen. in prædictâ Ecclesiâ, qui in partibus illis debitum naturæ persolvit, fel. record. Johannes Papa Vigesimus primusb prædecessòr Noster Archidiaconatum prædictum donationi suæ, sicut, referente Venerabili Fratri Nostro ....c Episcopo Ulixbonensi, accepimus, reservavit. Cum igitur Archidiaconatus prædictus occasione reservationis hujusmodi adhuc vacare noscatur; Nos attendentes tuæ merita probitatis, super quibus laudabile tibi testimonium perhibetur; ac volentes tibi propter hoc, & ob memoriam quondam Fratris Dominicid de Ordine Minorum Apostolicæ Sedis Pœnitentiarii, cujus Nepos fuisti, gratiam facere specialem, Archidiaconatum prædictum cum juribus & pertinentiis suis sic vacantes, Apostolicâ tibi auctoritate conferimus, & providemus etiam de eodem; decernentes irritum & inane, si secus de Archidiaconatu, juribus, & pertinentiis prædictis quavis auctoritate a quoquam contigerit attentari. Non obstantibus aliquibus ejusdem Ecclesiæ contrariis consuetudinibus, vel statutis juramento, confirmatione Apostolicâ, vel quacumque aliâ firmitate vallatis; aut si eidem Episcopo, & dilecto Filio Decano, & Capitulo Ulixbonen. communiter, vel divisim a dictâ Sede indultum existat, quòd ad receptionem, vel provisionem alicujus minimè teneantur, & ad id compelli non possint; aut quod de beneficiis, personatibus, seu dignitatibus ad collationem, vel electionem, seu dispositionem suam spectantibus nulli valeat provideri per litteras Apostolicas, quæ de indulto hujusmodi plenam & expressam non fecerint mentionem; sive qualibet aliâ indulgentiâ dictæ Sedis generali, vel speciali, cujuscumque tenoris existat; per quam præsentibus non expressam vel totaliter non insertam effectus præsentium impediri valeat, vel differri; & de quibus in Nostris litteris fieri debeat mentio specialis; seu quòd aliàs beneficiatus existis. Volumus tamen, quòd postquam Archidiaconatum prædictum fueris pacificè assecutus, & fructus perceperis ex eodem, Magisterium Scholarum, quod obtines in prædictâ Ecclesiâe, & quod ex tunc vacare decernimus, omnino dimittas. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam Nostræ Collationis, Provisionis, & Constitutionis infringere, vel ei ausu &c.

    Datum Romæ apud Sanctum Petrum ii. Idus Maji, Pontificatus Nostri Anno Primo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus III, n°XXVII., p.304

  •  
    (a) Santarenen.: De quo Oppido vulgo Santaren. Diœcesis Ulyssiponensis dictum est in 1. hujus Operis tomo pag. 9. no. (a)
  •  
    (b) Johan. Papa XXI.: Superiori anno die 16. Maji defunctus.
  •  
    (c) Fratre Nostro:
  •  
    (d) Fr. Dominici: Nostris hucusque ignoti, &, ut videtur, patria Ulyssiponensis.
  •  
    (e) In prædicta Ecclesia: Nempe Ulyssiponensi.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 154019 (bullarium-franciscanum-2106), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/154019 (mise à jour : 26/01/2021).