Général
-
Nicolas III (1277-1280)
-
Ad Imperatorem, & Regem Tartarorum pro Christi Fide promulganda legat 5. Fratres O. M., eosque Regi commendat, ut eis adsit, securoque conductu muniat. (Ex Regesto Vaticano ep. 13. apud Waddingum ad hunc ann. n. 9. & Raynaldum n. 18. & 19., nunc epist. 238.)
-
Anno 1278. die 1. Aprilis.
-
1278
-
NICOLAUS &c.
Excellenti, & Magnifico Principi Abaghæa Regi Orientalium Tartarorumb Illustri viam agnoscere veritatis.
Exultavit, & exultat in Domino Romana Mater Ecclesia in iis, quæ grata fel. record. Johanni Papæ c prædecessori Nostro, & ejus Fratribus accepta quamplurimum Johannes Vassalli miles, & Jacobus Vassalli Magnificentiæ tuæ Nuncii eisdem Prædecessori, & Fratribus ex parte tua quædam contenta litteris, & quædam expressa vivæ vocis oraculo portaverunt. Sub tuo namque nomine præsentatæ per eosdem Nuncios eidem Prædecessori litteræ, sicut asseritur, continebant, quòd si Christianum exercitum in Terram Sanctam transfretare contigerit; Tu terram tuam, & provisionem Victualium ipsius exercitus Christiani, necnon & personam tuam, ac potentiam tui Exercitus contra inimicos Christianæ Fidei videlicet Saracenos devotâ promptitudine offerebas. In fine verò continebatur earum, quòd eisdem Nuntiis in omnibus, quæ pro parte tuâ dicerent, crederetur; sub quâ credulitate rem Deo placitam eisdem Prædecessori, & Fratribus, inter quos Nos tunc officium Cardinalatus habebat, amabilem retulerunt. Est quidem res ipsa digna lætitiâ, plena jubilo, tota Divinæ laudis extollenda præconiis, quæ si factis dicta frequentibus confirmentur, salutem tantarum continet animarum; videlicet quòd voluntas, & desiderium sit Charissimi in Christo Filii Nostri Quolibeyd Magni Chami Imperatoris, & Moderatoris omnium Tartarorum Illustris Avunculi tui, qui jamdudum fuisse asseritur baptizatuse, & tuis inhæret affectibus; personas aliquas ad vos per Romanam Ecclesiam destinari, per quas in Christiana Fide vos, filii, populique vestri instrui valeatis, & ab eisdem prædicti Filii vestri, & alii de utriusque populo, seu exercitu baptizari. Lætetur ergo Mater Ecclesia, si Sponso suo Jesu Christo, misericordi operante Clementiâ, tot posset Filios per Baptismi lavacrum generare. Lætetur, & Pastor Ecclesiæ, si Christiana Plebs suis temporibus tanti Populi, quasi infinito numero augeatur. Quid mirum si cœtus exultet Angelicus in tantarum perditarum ovium obtentâ salute, cui secundùm Evangelicam veritatem unius peccatoris pœnitentia super nonagintanovem justis prædicatur acceptior? O Nostra beata tempora, si diebus Nostris tale, ac tantum gaudium possemus illi Cœlesti Curiæ præsentare! Sanè quæ per easdem litteras tua obtulit prompta devotio, gratanter eorumdem Prædecessoris, & Fratrum non immeritò sensibus adhæserunt: Grandia enim sunt, immò maxima reputamus, quæ sic devotè porrigit, & sic promptè promittit tuæ Celsitudinis magnitudo. Nec est verisimile, quin digitus Dei circa hoc operetur in Te; quòd tantus zelus ad negotium Christi cor tuum videtur accendere, ut te ipsum, populi tui robur, terram, ac victualia contra inimicos Christi deliberaveris exponenda. Super eo verò, quod de præfatis personis per eamdem Ecclesiam transmittendis prædicti Nuncii sub prædictâ credentiâ retulerunt; dictus Prædecessor gratâ sibi quamplurimum tuâ per eosdem Nuntios factâ inquisitione commotus certos Nunciosf propter hoc ad partes illas decreverat destinare, quos ad id diligenter accinctos superveniens obitus Prædecessorisg ejusdem ab imposito eis itinere non indignè retraxit. Unde Nos post alicujus decursum temporish ipsius Christi Vicarius, & Beati Petri, disponente Domino licèt immeriti, Successores effecti super omnia, quæ Nobis ex injuncto incumbunt Apostolatus officio, ad tuam, omniumque salutem Nostræ intentionis dirigimus aciem; ad hanc præcipuè mentis Nostræ firmamus affectum, circa eam diligenti studio, & studiosâ diligentiâ vigilantes, ut errantes ad viam veritatis reducere, omnesque Deo lucrifacere, suâ Nobis cooperante Gratiâ, valeamus. Unde tibi de oblato succursu actiones referimus gratiarum; & quod super præmissis expediat, cum tempus adfuerit, prout rerum, & temporum exegerit qualitas, salubriter dante Domino disponemus. Pro suâ quoque prædicti Cham, Filiorum, populique sui, tuâ, populique tui procurandâ salute servitutis Nostræ debitum exolventes, Fratres Gerardum de Prato, Antonium de Parmâ, Joannem de Sanctâ Agathâ, Andream de Florentiâ, & Matthæum de Aretioi Ordinis Minorum latores præsentium, viros Religione conspicuos, honestate vitâ pudicos, morum claritate decoros, & Sacræ Scripturæ scientiâ præditos; ut Tu, Filii, Populusque tui ipsum Dominum Jesum Christum Salvatorem Nostrum salutaribus eorum eruditionibus agnoscendo, ac ab eis illi ex vobis, qui nullum Baptismum hactenus, vel non in formâ debitâ receperunt, In nomine Patris, & Filii, & Spiritus Sancti, Amen: auctoritate Nostrâ secundum ritum, quem in hoc eadem servat Ecclesia Christi Baptismate baptizati, nomen suum gloriosum, quod est super omne nomen, Christianæ Fidei observatione colatis; de Fratrum Nostrorum consilio duximus destinandos. Quibus etiam per Nostras litterasj, & oraculo vivæ vocis injunximus; ut opportuno tempore, juxta prudentiæ tuæ motum ad præfatum Chamk se personaliter conferant, ut & ibi circa salutem animarum procurent juxta datam ipsis divinitùs gratiam, ac Deo miserante, perficiant, quod eorumdem asseruit relatio Nunciorum, & Christi operante Clementiâ, devotâ mente cupimus, & speramus. Ideoque Magnificentiam tuam monemus, rogamus, & hortamur attentè, quatenus eosdem Fratres Minores, seu illos ex eis, quos ad te pervenire contigerit; si forsan eorum aliquem mors, vel casus aliquis a prosecutione injuncti eis per Nos itineris impediret; immò potiùs Nos in ipsis pro Divinâ, & Nostrâ reverentiâ benignè recipiens, & honestè pertractans super iis, quæ tibi ex parte Nostrâ de susceptione Baptismi, & instructione Christianæ Fidei, ac ipsius observantiâ, & aliis, quæ salutem respiciant animarum, retulerint; fidem indubitatam adhibere procures, eos cum securo conductu ad præfatum Cham cum expensarum, & aliorum necessariorum provisione, maturâ deliberatione transmittens. Et nihilominus cum Nos propter viarum pericula, longitudinem itineris, & incertitudinem temporis, per quod eosdem in Partibus illis oporteat immorari, nequiverimus eisdem in determinata, & certâ necessariorum sufficentiâ providere; quandiu ipsos in Partibus illis morari contigerit, provideas diligenter, ac sufficienter eisdem in eundo, morando, ac redeundo ad Nos de securo conductu, & necessariis opportunis; ut ipsi ad præsentiam Nostram, & prædictorum Fratrum Nostrorum cum optato fructu tanti populi speratæ salutis læti de suis laboriosis operibus tutè valeant remeare. Christianos autem confluentes ad loca tuæ ditioni subjecta, vel morantes in eisl tuæ Munificentiæ commendamus; & ut ipsos favorabiliter prosequens protectione tuæ potentis dexteræ munias, & defendas; ut per hoc, & alia, quæ, ut speramus, exercebis opera charitatis, & gloriam in præsenti, & æternæ retributionis præmium recipias in futuro. Nos enim, & Fratres Nostri Divinam Clementiam suppliciter exoramus, ut sic Tibi, & Filiis eisdem dies prosperitatis adaugeat, & actus Nostros dirigat ad salutem, quòd vobis, populo, exercituque prædictis cum Catholicis in lucis ambulantibus claritate in felicibus vestris successibus æterni Patris oculi delectenturm.
Datum, ut supra.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus III, n°XI., pp.292-293
-
(a) Abaghæ: Cui rescripsit Clemens IV. anno 1267. vocaturque Elchani Apacha, quique ad Concilium Lugdunen. anno 1274. Oratores misit, ac multum laboravit, ut vires suas cum illis Christianorum jungeret ad Saracenos debellandos, sed in vanum; de eoque Annales Ecclesiastici pluribus in locis agunt.
-
(b) Regi Orientalium Tartarorum: Cum Tartari eorum Imperium Asiaticum in iv. Regna Catay, Cumaniæ, Turquestani, & Taurisii, seu Asiæ majoris sibi divisissent, ut narrat Marinus Sanutus lib. 3. par. 13. cap. 8. & ante eum Ayton Armenus cap. 4., & 32.; nec non M. Polus lib. 1. cap. 8. Abaghæ contigit Regnum Taurisii Persiam, & Mediam cum viciniis Provinciis complectens; Catay tamen Rex titulo Magni Cham seu Imperatoris fruebatur; aliique 3. Reges ei subdebantur: Porro Regnum Abaghæ finitimum erat Terris Sultani Babylonis, & Ægypti, quo cum præcipue bellum gerebat ex cit. Aytone cap. 32.
-
(c) Johanni Papæ: XXI. hujus nominis, sed ejus litteræ in Annal. Eccles. non leguntur; earum tamen tenorem exhibet hic Pontifex.
-
(d) Quolibey: Al Cobila vocatus, qui an. 1264. Mangoni successerat in Regno Catay, Tartarorumque Imperio, & Quobley dicitur apud Raynaldum.
-
(e) Baptizatus: Quod Haytonus Armenus, & Sanutus cit. testantur, & ipse Pontifex in sequenti epistola confirmat ei scribens Charissimo in Christo Filio Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
-
(f) Certos Nuncios: Sed omnibus ignotos.
-
(g) Obitus prædecessoris: Anno 1277. die 16. Maji.
-
(h) Alicujus decursum temporis: Post sex menses, & 9. dies.
-
(i) Matthæum de Aretio: De quibus 5. actum est in superiore epistola.
-
(j) Per nostras litteras: Videlicet præcedentes.
-
(k) Ad præfatum Cham: Catay magnum Tartarorum Imperatorem.
-
(l) Morantes in eis: In distributione Provinciarum, & Custodiarum Ordinis anno 1260. Narbonæ in Capitulo Generali præside S. Bonaventura facta legitur in Vicaria Orientis 3. Custodia Thaurisien. ex 4. Cœnobiis conflata juxta Conform. xi. Barthol. Pisani.
-
(m) Delectentur: Respuit Abagha de suscipiendo Baptismate saluberrima Pontificis monita, quem idolorum cultui mancipatum fuisse refert cit. Sanutus; maxime cum videret arma Christianorum sæpe promissa, nunquam ad Terræ Sanctæ succursum transfretasse.