« bullarium-franciscanum-1911 »


Général

  •  
    Clément IV (1265-1268)

  •  
    Se bellum Romanis sibi infestis abrupte nolle inferre: vocasse tamen Perusinos defensionis causa scribit. (Ex epist. 664. Clementis IV. apud Martene, & Durand. to. 2. Thesau. Anecdot., & ex Regesto Vatic. epist. 507. tom. 4.)

  •  
    Anno 1268. die 13. Junii.

  •  
    1268


  •  

    CLEMENS &c.

    Dilecto Filio Fratri de Rocelenea Ordinis Fratrum Minorum Salutem, & Apostol. Benedictionem.

    Non intendimus guerram Romanis facereb ex abrupto, licet multum deliquerint, & Matrem suam offenderint insolenterc; sed quia magna viderentur imminere negotia, dilectos filios Perusinos vocavimusd; ut eorum fulciamur consiliis, & præsentiâ recreemure.

    Datum Viterbii Idibus Junii, Pontificatus Nostri Anno Quarto.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus III, n°CLXXI., pp.159-160

  •  
    (a) Fratri de Rocelene: Al. legitur de Otalive, sed legendum Deotaleve Perusino, ad quem extat Martini IV. epist. Dudum in potestatem &c. an. 1284. die 4. Februarii data pro absolutione a censuris Eccles. nonnullis Perusinis tribuenda.
  •  
    (b) Guerram Romanis facere: Clemens, inquit Raynaldus ad hunc annum n. 21., exciverat fidissimos, & obsequentissimos Ecclesiæ clientes, adeo ut increburerit rumor: tantas copias collegisse, ut Romanos perduelles ad officium armis revocaret.
  •  
    (c) Offenderint insolenter: Eorum enim complures & ex primoribus Urbis se vel Manfredi, vel Conradini partibus addixerant ex Annal. Eccles. Raynaldi, & ex epistolis ejusdem Clementis etiam apud cit. Martene, & Durand epist. 635. Fuerant enim Romani ab Henrico Castellæ Regis fratre Hispania profugo, Romæ Senatore creato, sed proditore insigni subornati, qui non solum Conradini signa anno superiore in urbe explicari passi erant, sed etiam illius oratores hoc anno magnificè exceperant; de quibus conquestus est Pontifex litteris apud cit. Raynaldum.
  •  
    (d) Perusinos vocavimus: Ob adventum Conradini nepotis Friderici II. olim Imp. euntis contra Carolum Siciliæ Regem ex epist. 663. eodem die data apud cit. Martene, & Durand; extatque & epistola Pontificis ad Guardianum Fratrum Perusinorum Ord. Minor. hoc anno die 13. Aprilis Angit nos cura &c. data, ut bellum sacrum adversus Conradinum Perusii, totaque Diœcesi prædicet, & prædicare faciat.
  •  
    (e) Recreemur: Hæc epistola plane mutila videtur præsertim in principio & fine.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 153824 (bullarium-franciscanum-1911), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/153824 (mise à jour : 26/01/2021).