Général
-
Clément IV (1265-1268)
-
Prohibet fundari Monasteria Mendicantium Religios. infra spatium 300. cannarum, ubi præextiterit Conventus FF. Minorum. (Ex Reges. Vatic. epist. 471., Speculo Min. tract. 1. fol. 13., Firmamen. 3. Ord. tract. 1. fol. 21. par. 2., Roderico in Bull. Regul. Bul. 7. apud Waddingum in Reges. Pontif. num. 12., & Bullarium Rom. to. 1. Bul. 7., al. to. 3. Bul. 12., Autographoque Ravennatis Archivii nostri Conv. S. Francisci, ut & Parisien., Brugen., & Zamoren.)
-
Anno 1265. die 20. al. 30. Novembr.
-
1265
-
CLEMENS &c.
Dilectis filiis ‥ Generali, & Provincialibus Ministris, ac universis Fratribus Ordinis Fratrum Minorum Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Ad consequendam gloriam Cælestis Patriæ sic Divina pietas humilitatem vestram per suam gratiam cernitur allexisse; quod semper ad hoc intenti estis, & vigiles, ut illam vobis, & proximis per innocentis vitæ studium acquiratis: hæc enim, & alia sancta pauperrimæ Religionis vestræ merita Nos inducunt, quod sumus ex intimo cordis affectu solliciti, ut in omnibus, quæ ad Dei laudem, & tranquillum statum devotionis vestræ cupitis, habeamus providentiæ studium efficacis. Sanè non sine quadam perturbatione animi frequenter audivimus, quod inter vos, & Religiosos aliquos illa de causa æmulationis, & dissensionis materia oriretur; quod ipsi Domos, & Ecclesias Regulares juxta loca vestra non sine vestro gravi præjudicio, & dispendio manifesto quandoque construere præsumebant. Cum itaque ad Apostolici spectet officii dignitatem de regno militantis Ecclesiæ cujuslibet scandali materiam abolere; Nos dignè volentes, quod hujusmodi æmulationis, & dissentionis occasio per diligentiæ nostræ studium amputetur; auctoritate præsentium ordinamus, & districtè inhibemus; quod nulli liceat amodo de Prædicatorum, Pœnitentiæ Jesu Christia, Beatæ Mariæ de Monte Carm li, Eremitarum S. Augustini, Sanctæ Claræ, aliisque Ordinibus in paupertate fundatisb; nullique mulierum de prædictis, seu quibuscumque aliis Ordinibus aliquod Monasterium, Ecclesiam, vel Oratorium ædificare, seu construere; nulli quoque seculari, vel Religioso cujuscumque professionis Ecclesiam, vel Monasterium, seu Oratorium jam ædificatum in aliquem transferre de Ordinibus memoratis infra spatium ccc. cannarum a vestris Ecclesiis mensurandarum per aerem, etiam ubi alias recte mensurari loci dispositio non permittit. Præterea statuimus, ut quid quid contra hujusmodi ordinationis, & inhibitionis nostræ tenorem ex nunc in antea ædificatum fuerit, diruaturc. Et ne de notitia Ordinum, & quantitate cannarum hujusmodi aliqua possit dubitatio exoriri; illos Ordines intelligi volumus in paupertate fundatos, qui ex Regulad, vel Constitutionibuse suis extra septa Ecclesiarum, Monasteriorum suorum, vel officinarum earum, & clausurum ipsorum nullas debent possessiones habere. Quod si aliquis de Ordinibus ipsius possessiones in aliquibus membris suis habere, in aliis verò non habere noscaturf; eum quoad ordinationem, inhibitionem, & statutum hujusmodi prædictis Ordinibus in paupertate fundatis annumerari volumus; & quamlibet cannarum ipsarum octo palmarum longitudinem continere, non obstantibus varia locorum consuetudine; sive privilegiis, indulgentiis, seu litteris quibuscumque tam supradictis Ordinibus, quam mulieribus, vel eorum alicui ab Apostolica Sede sub quacumque forma concessis, seu etiam concedendis, quæ de præsentibus specialem, & expressam non fecerint mentionem. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ ordinationis, inhibitionis, & constitutionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem &c.
Datum Perusii ii. Kalendas Decembrisg, Pontificatus Nostri Anno Primoh.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus III, n°LVIII., p.60
-
(a) Pœnitentiæ Jesu Christi: Al. de Sacco, de Saccis, & Saccitarum Ord. Min. sundato anno 1251. jussu Innocentii IV. ex Chronicis Bernardi Guidonis; & Jo: Iperii primum in Insulis Stœchadibus vulgo de Hyeres non longe a Massilia, Telone, & Foro ulio ex Paulino Veneto Episcopo Puteolano Ms. sub Joanne XXII. asserente, B. Hugonem de Digna O.M. instituisse, illiusque suppressionem postea prænunciasse, mox & Massiliæ anno 1260. ex Chronico Ms. Lemovicen. Joannis de Nigella: exinde per fere totam Europam citissime diffusum; & ex Salimbene Parmen in Chron. Ms. pag. 316.
-
(b) Aliisque Ordinibus in paupertate fundatis: Ut ille Ord. Servorum B. Mariæ Virginis.
-
(c) Diruatur: Cui tamen legi ipsemet Pontifex derogavit paulo post, dispensavitque pro PP. Dominicanis Capuæ, & Sulmonæ anno 1267. contra Franciscanos in gratiam Regis Siciliæ ex ejus Bulla 106. Graves admodum nostris &c. infra relata, & postea numerum Cannarum reduxit ad 140. per litteras: Quia plerumque &c. datas anno 1268. die 3. Junii ut infra; & hoc modo diploma præsens Bonifacius VIII. contulit Ordini Eremitarum S. Augustini anno 1295. prid. Kal. Martii.
-
(d) Ex Regula: Uti Minoritæ, & Clarissæ Assisiates.
-
(e) Vel Constitutionibus: Ut Dominicani, aliique.
-
(f) Non habere noscatur: Tales erant nonnullæ Clarissæ ob varias Regulas, quas supra edidimus; & ex Bulla Quanto studiosius &c. ipsis missa hoc anno die 20. Novembris, ut supra fol. 58.
-
(g) ii. Kal. Decembris: Gonzaga par. 2. Conv. 7. Prov. Calabriæ ait autographum hujus diplomatis haberi Consentiæ in Archivo Conventus S. Francisci, sed dat. 21. Decembris Pontif. anno I., erroremque puto pro xii. Kal. Decembr., quo datum ait Waddingus ad hunc annum n. 22. Annal.
-
(h) Eadem Constitutio prodiit hoc anno pro Ordine FF. Prædicatorum data xii. Kalend. Decembr., & a Roderico relata in Bullario Regul. Bul. 7. ex autographo Conventus S. Francisci Salmanticen., extat & in Bullario ejusdem Ordinis Prædicat. to. 1. Bul. 34., xii. Kal. Decembris habet & cit. autographum Ravennaten, atque ita legendum etiam hic existimo, x. per incuriam omissa.