« bullarium-franciscanum-1791 »


Général

  •  
    Clément IV (1265-1268)

  •  
    Jubet Benedictinis Nursiæ, ut FF. Minores benigne recipiant, a quibus nihil sibi timendum est. (Ex Reges. Vatic. inter extravag. epistolas num. 100. tom. 4. apud Waddingum in Reges. Pontif. num. 10., & Martene, Durandumque tom. 2. Thes. Anecdot. epist. 171. Clementis IV.)

  •  
    Anno 1265. die 30. Octobris.

  •  
    1265


  •  

    CLEMENS &c.

    Dilectis Filiis .... Abbati Monasterii S. Benedicti de Nurcia, & Fratribus ejus Salutem, & Apostolicam Benedictionem.

    Dilectos Filios Fratres Minores, quos trahebat devotio ad locum sibi in Nurcia obtinenduma, de quo vitæ vir venerabilis gratia Benedictus, & nomine, prout legitur, traxit originemb; non ex hoc vobis reputare debetis infestos, cum id sine vestra vellent injuria; nec erat verisimile, quod qui pro Deo reliquerant voluntariè propria, contra Deum appeterent aliena. Quocirca vobis per Apostolica scripta mandamus, quatenus sub nostra protectione securi eos solitæ caritatis dulcedine prosequentes diligatis, & honoretis eosdem; nec ab eis quidquam timeatis adversi; qui suæ contenti funiculis paupertatis, nec locum illum, nec alium sibi vindicare proponunt in juris præjudicium alienic.

    Datum Perusii iii. Kal. Novembris, Pontificatus Nostri Anno Primod.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus III, n°LI., pp.46-48

  •  
    (a) In Nurcia obtinendum: Est autem hic locus caput Custodiæ Montanorum in Provincia S. Francisci, seu Umbriæ in veteri Provinciali Ordinis apud Barthol. Pisanum Conform. xi. olim extra Civitatem, postea sub Clemente isto intra ad Ecclesiam S. Bartholomæi recepti sunt nostri FF. Minores.
  •  
    (b) Traxit originem: Ex S. Gregorio M., Joanne Diacono, aliisque Scriptoribus Ord. S. Benedicti.
  •  
    (c) Alieni: Idque exitus comprobavit, cum ibi floruerint BB. viri Antonius, & Honuphrius; regaturque adhuc a nostris PP. Minoritis Conventual.
  •  
    (d) Quia autem Waddingus in Annal. ad hunc annum n. 19. affirmat hujus Pontificis favore, ac protectione Fratres inchoasse suas ædes extra Civitatem, deinde receptos intra eamdem sub Clemente V. concessam eis fuisse Ecclesiam S. Bartholomæi in commodo urbis situ; ad veteris facti cognitionem consulto datur ex tabulario præfati Cœnobii, & generalis Archivi Ord. nostri Romæ apud SS. XII. Apostolos p. 52. sequens epistola. “Bartholomæus Dei gratia Spoletanus Episcopus dilectis in Christo filiis Fratribus de Ordine Minorum habitantibus prope Nursiam in Domino Jesu Christo salutem. Viris religiosis ex debito suscepti officii Nos convenit providere maxime, ut pacifice & quiete attendere valeant Divinis obsequiis, & suum Ordinem conservare. Attendentes igitur, quod vos a transeuntibus, & viatoribus frequenter perturbamini, & locus vester est in campo hominibus, qui timore Dei postposito offendunt aliquando juxta posse (expositus); ad proces dilectorum nostrorum Jo. Prioris, Jacobi S. Gregorii Prioris, Bartoletti, Doni Venturæ plebis Lupini, Mag. Raynaldi S. Felicis, Marci S. Sabini, & Lucæ S. Petri Priorum, Nicolìæ, & Jacobini Canon. Majoris Ecclesiæ Spoletanæ, & de consensu prædictorum Ecclesiam S. Bartholomæi destructam cum campanis, libris, paramentis, possessionibus, & omnibus suis pertinentiis vobis præsentibus, & futuris in perpetuum damus, & concedimus, & de ea Fratrem Pacem Custodem in Montan. vestro & aliorum nomine per nostrum annulum investimus credentes, quod liberius & quietius circa Divina obsequia ibidem vacabitis; & Nos quoque vestrarum orationum suffragiis confidimus adjuvari. Datum apud Ecclesiam S. Johannis Spoleti anno Domini mcclxviii. tempore Domini Clementis PP. IV., & die viii. Octobris indictione xi. præsentibus Fratre Anglario Inquisitore hæreticæ pravitatis, Fr. Johanne Nigro, Fr. Luca, Fr. Raynerio, & Fr. Andrea de Nursia, & Michaele & Thoma Presbyteris Capellanis Domini Episcopi astantibus testibus, & prædictis Fratribus jam dictam dationem, & concessionem præsentibus dictis testibus plenè, & liberè facimus nihil in eadem Ecclesia nobis & successoribus nostris temporale penitus reservantes nisi unum denarium usualis monetæ nomine Cathedratici. Ego Beffanius Notarius de mandato Domini Episcopi supradicta &c: in cujus rei testimonium præsentem paginam nostri sigilli munimine jussimus roborari.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 153704 (bullarium-franciscanum-1791), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/153704 (mise à jour : 26/01/2021).