« bullarium-franciscanum-1783 »


Général

  •  
    Clément IV (1265-1268)

  •  
    Indulget, ut nemo juxta Ecclesiam, & locum S. Francisci Assisii ad 300. Cannas Ecclesiam, aut Oratorium, vel Hospitale ædificare audeat (Ex Autographo Assisiatis nostri Conv. S. Francisci apud Autorem Collis Paradisi lib. 2. pag. 29.)

  •  
    Anno 1265. die 7. Octobris.

  •  
    1265


  •  

    CLEMENS &c.

    Dilectis Filiis … Custodi, & Conventui Fratrum Minorum Ecclesiæ S. Francisci de Assisio Sal., & Apost. Benedict.

    Clara merita Sanctitatis, quibus gloriosus Confessor Beatus Franciscus vestri Ordinis Institutor, & Ecclesia Dei fulsit, & conspicua bonorum operum studia, quibus Deo ex humili devotione continua redditis vos acceptos; meritò Nos inducunt; ut Ecclesiam vestram, in qua Confessoris ejusdem corpus venerabile requiescit, & in cujus honore Ecclesia ipsa noscitur dedicataa, dignis favoribus attollamus. Hinc est, quod Nos tranquillitati vestræ, ac pacifico statui prædictæ Ecclesiæ præcavere volentes, vestris supplicationibus inclinati, quod juxta dictam Ecclesiam Sancti Francisci, vel aliquos loci vestri limites ad trecentas Cannasb nulli Ecclesiam, vel Oratorium, aut Monasterium quodlibet, sive Hospitale cum Oratorio ædificare liceat; vel secularem Ecclesiam, vel Regularem, seu domum aliquam in Hospitale convertere absque Sedis Apostolicæ licentia speciali, vobis, & eisdem Ecclesiæ, ac loco auctoritate Apostolica præsentibus indulgemus. Nulli ergo &c. nostræ concessionis infringere &c. Si quis autem &c.

    Datum Perusii Nonis Octobris, Pontificatus Nostri Anno Primo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus III, n°XLIII., pp.40-41

  •  
    (a) Noscitur dedicata: Duo fatetur Pontifex, & Corpus S.P. Francisci, non cineres, in hac Assisien. Ecclesia esse conditum; & Ecclesiam Nomini ejus Sancti esse dedicatam; ob quæ meruit Primatum super omnes Ordinis Franciscani Ecclesias.
  •  
    (b) Ad trecentas cannas: Id postmodum extendit ad omnia Ordinis Regularium Mendicantium Cœnobia per Constitutionem Ad consequendam gloriam &c. hoc anno die ultima Novembris editam; etsi triennio post ad 140. cannas ex alia Constitutione Quia plerumque &c. die 5. Junii divulgata reduxit: privilegium tamen 300. cannarum paulo ante, seu nonis Augusti concessum fuerat Assisiati Monasterio S. Claræ.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 153696 (bullarium-franciscanum-1783), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/153696 (mise à jour : 26/01/2021).