« bullarium-franciscanum-1782 »


Général

  •  
    Clément IV (1265-1268)

  •  
    Declarat eorum auctoritatem per obitum Rom. Pontificum, a quibus deputati sunt Inquisitores contra hæret. pravit., non expirare, sed sub eorum successoribus permanere. (Ex Reges. Vatic. apud Petrum de Alva in Indic. Bull. Seraph. ad annum 1265.)

  •  
    Anno 1265. die …

  •  
    1265


  •  

    CLEMENS &c.

    Dilectis Filis Fratribus Ord. Minorum Inquisitoribus hæreticæ pravitatis auctoritate Sedis Apostolicæ deputatis, & in posterum deputandis Sal., & Ap. Ben.

    Ne aliqui dubitationem forsan solicitam excitantes in dubium revocent, an processus per vos, seu alios Fratres vestri Ordinis, quibus officium contra respersos hæretica pravitate infra certos limites extitit ab Apostolica Sede commissum, in casibus aliquibus habiti, qui post Romani Pontificis obitum, cujus auctoritate vobis idem est commissum, emerserunt, & in nonnullis aliis, in quibus licet antea emersissent, vivente tamen eodem Romano Pontifice per vos, vel alios Inquisitores prædictos non fuerat aliquo modo processum, robur obtineant firmitatis: tenore præsentium in favorem Fidei declaramus, decernimus, & etiam statuimus, hujusmodi processibus per vos, & alios Inquisitores prædictos taliter habitis nequaquam obstare, quod tempore Romani Pontificis, cujus auctoritate hujusmodi officii erat facta commissio, non fuerint inchoati; & ne de cetero similem dubitationem moveri contingat, hoc idem in similibus processibus habendis in posterum prætextu commissionum factarum hactenus, & faciendarum a Nobis, vel nostris successoribus decernimus, & statuimus observari. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ declarationis, constitutionis, & decreti infringere, vel ei ausu temerario contraire: Si quis autem &c.

    Datum Perusii … Pontificatus Nostri Anno Primoa.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus III, n°XLII., p.40

  •  
    (a) Hanc Constitutionem innovavit Nicolaus IV. anno 1290. Nonis Julii.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 153695 (bullarium-franciscanum-1782), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/153695 (mise à jour : 26/01/2021).