Général
-
Urbain IV (1261-1264)
-
Ut tres Fratres Ordinis Minorum ad Cisterciensium Institutum transire permittat, & quare. (Ex Vatic. Reges. Pontif. epist. 241. tom. 3.)
-
Anno 1264. die 21. Maji.
-
1264
-
URBANUS &c.
Dilecto filio S.a tituli S. Martini Presbytero Cardinali Apostolicæ Sedis Legatob Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Cum, sicut accepimus, dilecti Filii Frater Bonavoluntas Theutonicus, Frater Guillelmus de Rocca Contratæc, ac Frater Simon de Cæsisd Ordinis Fratrum Minorum eo sibi sentiant ejusdem Ordinis Fratres infestos, quod in obsequiis dilecti filii Manfredi Electi Veronen. quondam Rectoris Anconit. Marchiæe morabantur; Nos ipsorum Fratrum quieti providere volentes, absolvendi eos ab observantia dicti Ordinis, & dandi sibi licentiam, ut ad Ordinem Cistercien. transeant, ac faciendi eos in Monasteriis ipsius Ordinis Cistercien. tuæ Legationi commissis singulos in singulisf, nec non Contradictores districtione, qua convenit, appellatione postposita compescendi; non obstante aliqua indulgentia Sedis Apostolicæ ipsi Ordini Fratrum Minorum, vel Monasteriis prædictis concessag, plenam tibi auctoritate præsentium concedimus facultatem.
Datum apud Urbemveterem xii. Kalendas Junii, Pontificatus Nostri Anno Tertio.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CXLIX., pp.-559
-
(a) S.: Simoni de Monte Silice Diœcesis Patavinæ notissimo inter S. R. E. Cardinales ut supra.
-
(b) Legato: In Marchiam Anconitanam destinato ex præcedentibus litteris Cum te ad partes &c. hoc anno, & die scriptis.
-
(c) Rocca Contratæ: Diœcesis Senogallien., de cujus loco Fratrum Minorum agetur infra to. 3.
-
(d) Simon de Cæsis: Forsan germanus frater Fr. Petri de Cæsis ejusdem Instituti ex nobili familia Interamnensi, quem Waddingus inter viros sanctitate claros recenset ad ann. 1270. n. 26., nisi fuerit ex Oppido.
-
(e) Rectoris Ancon. Marchiæ: Hoc anno sub initium hujus mensis capti ab exercitu Manfredi tyranni, uti videbitur in no. ad Bullam 166. Licet enormes &c.
-
(f) In singulis: Subde collocari.
-
(g) Concessa: Habentur enim diplomata Pontif., ne facta professione unius Religionis ad aliam transeatur sine Præfectorum facultate, neque ab alia recipiatur.