« bullarium-franciscanum-1717 »


Général

  •  
    Urbain IV (1261-1264)

  •  
    Arnaldum Qualeam Dianen., si nihil ei obsit, mandat habere Canonicatum, & Præbendam in Ecclesia S. Nicolai de Diano. (Ex Vatic. Reges. Pontif. epist. 1633. to. 4.)

  •  
    Anno 1264. die 14. Maji.

  •  
    1264


  •  

    URBANUS &c.

    Venerabili Fratri ‥a Episcopo Albinganen.b Sal., & Apost. Bened.

    Cum ex Officii nostri debito providere pauperibus Clericis de Christi patrimonio, cujus sunt ascripti obsequiis, circa illorum provisionem Nos faciliores convenit inveniri, qui devotorum Ecclesiæ intercessoribus adjuvantur. Volentes igitur dilectum filium Arnaldum dictum Qualea de Dianoc Clericum Albinganen. Diœcesis, qui nullum, ut asserit, Ecclesiasticum beneficium est adeptus; obtentu dilecti filii Andreæ de Lavan.d Archidiaconi Januen. Cappellani nostri, qui super hoc eodem Clerico Apostolicam gratiam imploravit, benevolentia prosequi speciali; Fraternitati tuæ mandamus, quatenus Clericum ipsum in Ecclesia S. Nicolai de Diano prædictæ Diœcesis; dummodo sit idoneus, & in eadem Ecclesia scripta nostra super alterius provisione minime sint directa, recipi facias auctoritate nostra per te, vel per alium, seu alios in Canonicum, & in Fratrem; ac ei de Præbenda, si qua in Ecclesia ipsa vacat ad præsens, vel quamprimum ad id se facultas obtulerit, providere procures; non obstante statuto de certo Canonicorum numero, & quolibet alio statuto contrario ipsius Ecclesiæ, juramento, confirmatione Sedis Apostolicæ, seu quacumque firmitate alia roborato; aut si aliquibus ab eadem Sede indultum existat, quod ad receptionem, vel provisionem alicujus minime teneantur; quodque ad id compelli, sive quod interdici, suspendi, vel excommunicari non possint per litteras Apostolicas non facientes plenam, & expressam de Indulto hujusmodi mentionem; & qualibet dictæ Sedis indulgentia, cujuscumque tenoris existat, per quam effectus hujusmodi gratiæ impediri valeat, vel differri; & de qua in nostris litteris specialis mentio sit habenda; Contradictores per censuram Ecclesiasticam appellatione postposita compescendo.

    Datum apud Urbem veterem ii. idus Maji Pontificatus Nostri Anno Tertio.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CXLVII., p.558

  •  
    (a) Ven. Fratri ‥: Lanfranco de Nigro ex Ord. Minorum an. 1255. assumpto ex epist. 23. Alexandri IV. Albinganen. Ecclesia &c. die 17. Februar. data, & superius allata.
  •  
    (b) Albinganen.: Ut in no. (b) ad dictam epist.
  •  
    (c) De Diano: Oppidulo inter Albingaunum, & Albam Pompejam, a qua parum distare narratur.
  •  
    (d) Andreæ de Lavania: Familiæ Fliscæ Comitatus Lavaniæ Dominæ, & Innocentii IV. consanguinei; de quo Comitatu, Oppidoque dictum est ad epist. 402. ejusdem Innocentii Etsi universæ &c.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 153630 (bullarium-franciscanum-1717), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/153630 (mise à jour : 26/01/2021).