Général
-
Urbain IV (1261-1264)
-
Ut Canonicatus, & Præbenda in Ecclesia Virdunen. conferatur Jacobo de Elasto, si nihil obsistat. (Ex Vatic. Reges. Pontif. epistola 1584. tom. 4.)
-
Anno 1264. die 28. Aprilis.
-
1264
-
URBANUS &c.
Dilectis filiis .... Abbati Sancti Pauli Præmonstraten. Ordinis, ... Decano, & ... Guardiano Fratrum Minorum Virdunen.a Sal., & Apost. Bened.
Nuper quondam Juliano Archidiacono in Ecclesia Meten.b apud Sedem Apostolicam viam universæ carnis ingresso; ac per ejus mortem vacantibus Canonicatu, & Præbenda, quos in Virdunen. Ecclesia, cujus erat Canonicus, dum viveret, obtinebat; dilectus filius ... Decanus Tullen.c familiaris noster penes Nos devotis institit precibus, ut ad dilectum filium Jacobum de Elasto Presbyterum Apostolicæ beneficentiæ dexteram extendentes Canonicatum, & Præbendam ejusdem sibi conferre de speciali gratia dignaremur. Nos igitur, qui Decanum eumdem propter grata suæ devotionis obsequia Apostolica benevolentia prosequimur, ipsius votis annuere, dictoque Presbytero ejusdem consideratione Decani favorem impertiri, & gratiam intendentes Canonicatum, & Præbendam prædictos donationi Apostolicæ reservamus, decernentes irritum & inane, si quicquam de illis contra reservationem hujusmodi Apostolica, vel alia quavis auctoritate per quemcumque contigerit attemptari. Sed quia de ipsius idoneitate Presbyteri notitiam non habemus; illud in hac parte decrevimus remedium adhibendum, per quod tam beneficiandæ personæ, quam in ea præfatæ Virdunen. Ecclesiæ provisione utili consolatur. Ideoque discretioni vestræ mandamus, quatenus si, examinatione, & inquisitione diligentibus præmissis, præfatum Presbyterum bonæ conversationis & vitæ, ac de legitimo matrimonio procreatum, & alias in scientia litterarum idoneum fore inveneritis; aliudque Canonicum non obsistat; sibi Canonicatum, & Præbendam prædictos per vos, vel per alios, aut alium conferre, & assignare curetis; ipsumque pacifica illorum faciatis possessione gaudere, facientes eum nihilominus in prælibata Virdunen. Ecclesia in Canonicum, & in Fratrem admitti; non obstantibus statuto de certo ipsius Virdunen. Ecclesiæ Canonicorum numero; & quibuslibet consuetudinibus, vel statutis Ecclesiæ prædictæ contrariis juramento, vel quacumque alia firmitate vallatis; aut si aliqui sint Apostolica, vel alia quavis auctoritate ibidem recepti, vel, ut recipiantur, insistant; seu si pro aliis sub quacumque forma sint inibi Apostolica scripta directa, quibus quoad alias Præbendas nullum per hoc volumus præjudicium generari; aut si aliquibus a Sede Apostolica sit indultum communiter, vel divisim, quod ad receptionem, seu provisionem alicujus minime teneantur; quodque ad id compelli non possint; sive quod de Præbendis ad eorum collationem spectantibus cuiquam nequeat provideri per litteras Apostolicas non facientes plenam & expressam de Indulto hujusmodi mentionem; vel indulgentia, qua Venerabili Fratri nostro Virdunen. Episcopo dicitur a dicta Sede fore concessum, ut in Civitate, vel Diœcesi Virdunen. de Canoniis, & Præbendis, seu aliis Ecclesiasticis beneficiis alicui per litteras Apostolicas provideri non possit, in quibus ipse datus non fuerit executor; sive quibuslibet aliis indulgentiis Apostolicis generalibus, vel specialibus sub quacumque verborum forma quibusvis concessis, per quas indigentibus in præsentibus non expressas, aut totaliter non insertas effectus ipsarum impediri valeat, vel differri; & de quibus in nostris litteris de verbo ad verbum mentio fieri debeat specialis; sive quod memoratus Jacobus Cappellaniam Altaris S. Katerinæ, & quamdam Elemosinariam in Ecclesia Virdunen. obtinet supradictam; aut indulgentiad Sedis Apostolicæ, qua Fratribus tui Ordinis, & tibi, fili Guardiane, dicitur esse concessum, quod de causis, quæ eis per litteras Apostolicas committuntur, inviti cognoscere minime teneantur, nisi expressam de indulgentia ipsa fecerint mentionem; Contradictores auctoritate nostra per censuram Ecclesiasticam appellatione postposita compescendo. Si vero dictus Jacobus non reperiatur idoneus, Præbendam prædictam relinquatis illi, cui de jure debebitur assignandam.
Datum apud Urbem veterem iv. Kalendas Maji, Pontificatus Nostri Anno Tertio.e
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CXXXVII., p.552
-
(a) Fratrum Minorum Virdunen.: In Belgio, ac Lotharingia sub Archiepiscopo Treviren. vulgo Verdun, ubi Fratres Minores locum obtinuerant a Waddingo ad annum 1255. num. 22. descriptum; eratque 2. Custodiæ Lotharingiæ ex veteri, & alias citato Provinciali Ordinis, ubi mendose legitur Vidunum apud Pisanum.
-
(b) Meten.: Etiam in Lotharingia, ut in no. (h) ad epist. 124. paulo ante dictum est.
-
(c) Tullen.: Vulgo Toul itidem in Lotharingia.
-
(d) Indulgentia: Sæpius memorata Quieti vestræ &c., & raro permissa.
-
(e) Hæc epistola citatur in alia Clementis IV. Exhibita nobis &c. dat. Episcopo, & Decano Virdunen. 6. Idus Octobr. anno 1. ex Reges. Vatic. epist. 168. to. 3.