Général
-
Urbain IV (1261-1264)
-
Mandat, ut de gestis Episcopi Placentini delati inquirant, & per litteras referant, Episcopoque diem dicant. (Ex Vaticano Regesto Pontif. epist. 112. tom. 3.)
-
Anno 1264. die 23. Februar.
-
1264
-
URBANUS &c.
Dilectis filiis ‥ Priori Provinciali Prædicatorum in Lombardia, & ‥ Guardiano Minorum Fratrum Asten.a Salutem, & Apostol. Benedictionem.
Eo solertius insequi, & studiosius corrigere in Prælatis excessus Nos convenit, quo in eis gravius scandalizantur subditi; & pernitiosius excessus hujusmodi recipiunt in exemplum. Sane ad audientiam nostram pervenit, quod Venerabilis Frater noster ‥b Placentinus Episcopusc tanquam sibi molestum existeret, quod in devotione Romanæ Ecclesiæ Placentina Civitas persistebat, ipsam Uberto Pelavicinod indevotionis filio, & ejusdem persecutori Ecclesiæ manifesto dedit; ipsumque Ubertum in dictam Civitatem eum addestrando, seu ipsius lateri assistendo induxit; atque processionaliter recepit eumdem, postposita prorsus Pontificis gravitate. Licet igitur prurientes non habeamus aures in delectationibus Prælatorum, quantum cum Deo possumus, deferentes eisdem; quia tamen hæc non est culpa, quæ possit, vel debeat sub dissimulatione transiri, discretioni vestræ mandamus, quatenus super iis apud Civitatem prædictam, si secure poteritis, vel alibi in loco Civitati vicino eidem, ad quem tam idem Episcopus, quam producendi testes secure possint accedere; inquiratis sollicite veritatem; & eam fideliter conscribentes sub sigillis vestris Nobis transmittatis inclusam, præfixo eidem Episcopo peremptorio termino competenti, quo per se, vel per Procuratorem idoneum Apostolico se conspectui repræsentet. Non obstante indulgentiae Sedis Apostolicæ, qua dicitur Ordinibus vestris esse concessum, ut Fratres ipsorum Ordinum cognoscere non possint inviti, seu se intromittere de negotiis, quæ ipsis a Sede committuntur eadem; nisi commissionis hujusmodi litteræ de ipsis indulgentia, & Ordinibus plenam & expressam de verbo ad verbum fecerint mentionem.
Datum apud Urbem veterem vii. Kalendas Martii, Pontificatus Nostri Anno Tertio.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CXXVI., p.541
-
(a) Minorum Fratrum Asten.: De quorum veteri loco dictum est ad Bullam 368. Innocentii IV. in 1. hujus Operis tomo vulgatam.
-
(b) Frater noster ‥: Philippus Fulgosus, de quo agit Ughellus to. 2. Ital. Sac., & Campus Hist. Placent. par. 2., & ad quem extat epist. 43. hujus Papæ supra relata sub ann. 1262. 28. Novembris.
-
(c) Placentinus Episcopus: In Italia ex his, quæ sequuntur, & ex laudatis Scriptoribus.
-
(d) Uberto Pelavicino: Manfredi tyranni asseclæ, qui eum in Lombardia suum Capitaneum constituerat ex Anonymo Scriptore rerum dicti Manfredi ad annum 1259.
-
(e) Indulgentia: Pluries in aliis epistolis commemorata Quieti vestræ, & Qui postposita &c. a Gregorio IX., & Innocentio IV. concessa.