« bullarium-franciscanum-1694 »


Général

  •  
    Urbain IV (1261-1264)

  •  
    Ut Ecclesiasticum beneficium de Haeng ab uno resignandum alteri conferant, si resignatio sit sincera. (Ex Bullario Ord. Præd. to. 1. Bul. 44. Urbani IV.)

  •  
    Anno 1264. die 1. Februarii.

  •  
    1264


  •  

    URBANUS &c.

    Dilectis filiis ... Priori Prædicatorum, & ... Guardiano Minorum Meten.a Sal., & Apost. Benedictionem.

    Cum, sicut intelleximus, dilectus filius Henricus Archipresbyter Ecclesiæ de Theonis Villab Rector Ecclesiæ de Haeng Meten. Diœcesis eamdem Ecclesiam de Haeng. curam animarum habentem ex eo præcipue resignare proponat, quod idem alligatus ipsi Ecclesiæ de Theonis Villa nequeat ipsi Ecclesiæ de Haeng personaliter, prout convenit, deservire. Nos salubre ipsius in hac parte propositum commendantes, ac volentes dilecto filio Jacobo de Vozelburghc Presbytero nullum, prout asseritur, Beneficium Ecclesiasticum assecuto, pro quo dilectus filius nobilis vir Henricus Comes Luozelburghd affectuosis precibus Nos rogavit, gratiam facere specialem; discretioni vestræ mandamus, quatenus habentes præ oculis solum Deum, si rem inveneritis ita esse, vos, vel alter vestrum libera ipsius Ecclesiæ de Haeng, ac jurium & pertinentiarum ejus ab eodem Archipresbytero resignatione recepta illam præfato Presbytero; dummodo ad hoc existat idoneus, & velit, ac possit in ea residentiam facere personalem; alioquin alii personæ idoneæ paratæ inibi personaliter residere, auctoritate nostra conferre, & assignare curetis, inducentes eum in corporalem ipsius Ecclesiæ de Haeng possessionem, & defendentes inductum: Contradictores per censuras Ecclesiasticas, appellatione postposita, compescendo. Non obstante, si aliqui super provisione sua in illis partibus generaliter, vel in Civitate Meten., ac præfata Diœcesi specialiter Apostolicæ Sedis, seu Legatorum ejus litteras impetrarunt, quibus eumdem Presbyterume in hujusmodi Ecclesia, assecutione præfata, sed quoad aliorum Beneficiorum assecutionem præjudicium generari; seu si personis aliquibus ab eadem Sede indultum sit, quod interdici, suspendi, vel excommunicari non possint; aut quod de beneficiis ad eorum collationem, vel præsentationem spectantibus nequeat alicui provideri per litteras Sedis ejusdem plenam, expressam, aut de verbo ad verbum non facientes de Indulto hujusmodi mentionem; & qualibet alia præfatæ Sedis indulgentia, cujuscumque tenoris existat, per quam præsentium effectus impediri valeat, vel differri; & de qua in nostris litteris mentio fieri debeat specialis. Ceterum, quod non est verisimile, quod quis Beneficium, unde vitæ suffragia percipit, sponte sine magna causa relinquat; provideatis omnino, ne aliqua in hac ex parte prædictorum Archipresbyteri, & Jacobi, vel alias quomodolibet pravitas intercedat.

    Datum apud Urbem Veterem Kalendis Februarii, Pontificatus Nostri Anno Tertiof.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CXXIV., p.539

  •  
    (a) Meten.: vulgo Metz in Gallia Belgica ad fluvium Mosellam intra fines Lotharingiæ Episcopalis sub Treviren. Archiepiscopo; ubi Fratres Minores locum habebant, qui erat 1. al. 4. Custodiæ Lotharingiæ in Provincia Franciæ ex veteri Provinciali Ordinis apud Auctorem Polychronici, & Barthol. Pisan. Confor. xi., de quo Waddingus ad ann. 1257. n. 26.
  •  
    (b) De Theonis villa: vulgo Tionvilla al. Theodonis villa urbe permunita ad Mosellam inter Metam, & Trevirim sita in Lucemburgensi Ducatu.
  •  
    (c) De Vozelburgh: Lego de Luozelburgh; cum Vozelburgh non inveniatur apud Geographos.
  •  
    (d) Luozelburgh: Al. Luxemburgh tunc Comitatus, nunc Ducatus titulo insigniti in Belgio inter Treviren., & Lotharingiæ ditionem notissimi.
  •  
    (e) Eundem Presbyterum: In cit. O. P. Bullario suppletur hoc modo: Eidem Presbytero in hujusmodi Ecclesiæ assecutione præfata, seu quoad aliorum beneficiorum assecutionem præjudicium generari nolumus.
  •  
    (f) Hoc ipso anno die 5. Aprilis Pontifex litteras dedit Abbati Monasterii S. Vincentii Meten. Ordinis S. Benedicti, ut cum Consilio Prioris Prædicatorum, & Guardiani Minorum Fratrum Meten. provideret suo Monasterio de personis idoneis ex Reges. Vatic. epist. 660. tom. 4. anno 3.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 153607 (bullarium-franciscanum-1694), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/153607 (mise à jour : 26/01/2021).