« bullarium-franciscanum-1687 »


Général

  •  
    Urbain IV (1261-1264)

  •  
    Ut Fratribus Ord. Min. suæ Civitatis aptiorem locum emat ex possessionibus, aliisque bonis a quodam Cive iisdem Fratribus relictis, ac vendendis. (Ex Vatic. Reges. Pontif. epist. 108. tom. 3.)

  •  
    Anno 1264. die 8. Januarii.

  •  
    1264


  •  

    URBANUS &c.

    Venerabili Fratria ‥ Episcopo Tragurien.b Sal., & Apostol. Bened.

    Sua Nobis dilecti filii ... Guardianus, & Fratres de Ordine Minorum Tragurienc petitione monstrarunt, quod quondam Desaluce Civis Tragurien. terrena pro cælestibus cupiens fideliter commutare, dictis Guardiano, & Fratribus, quos in necessariis magnum consideravit sustinere defectum, terras, possessiones, & omnia bona sua in ultima voluntate legavit; & quia Fratres ipsius Ordinis de possessionibus se nullatenus intromittunt; nec eis licet possessiones habered; quatuor Procuratores constituit, qui terras, & possessiones hujusmodi procurarent; ac redditus, & proventus earum in necessitates Guardiani, & Fratrum converterent eorumdem; ita quod reddituum, & proventuum prædictorum residuum, si quod esset, juxta consilium Provincialis Ministrie, & aliorum Fratrum ipsius Ordinis de partibus illis studerent aliis Fratribus ejusdem Ordinis alibi commorantibus impertiri. Quare pro parte dictorum ‥ Guardiani, & Fratrum humiliter petebatur a Nobis, ut cum eis præmissa terrarum, & possessionum, seu reddituum, & proventuum prædictorum dispositio pro ipsius Ordinis honestate non competat; & locus, in quo hactenus morati sunt, pro eo præcipue habitationi non congruat eorumdem, quia a Civitate Tragurien. nimium est remotusf, providere super hoc paterna sollicitudine curaremus. Nos itaque hujusmodi necessitati dictorum Guardiani, & Fratrum consulere cupientes Fraternitati tuæ mandamus, quatenus, si est ita, terras, & possessiones prædictas de consilio, & assensu prædictorum Procuratorum per te, vel per alium auctoritate nostra vendere studeas; & de prætio, quod ex eis provenerit, aliquem locum dictis Guardiano, & Fratribus aptum emas sine juris præjudicio alieni; ac in ipso Ecclesiam, domos, & officinas construi ad opus facias eorumdemg; talem super iis diligentiam habiturus, quod exinde digna laudibus apud Nos tua sinceritas habeatur.

    Datum apud Urbemveterem vi. Idus Januarii, Pontificatus Nostri Anno III.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CXVII., p.533

  •  
    (a) Ven. Fratri ...: Columbano ex Ordine Minorum anno 1255. die 4. Julii assumto per litteras n. 71. Licet continuata &c. Alexandri IV. pag. 53., ubi (a) dictum est per errorem, ultimam ibi mentionem ejus esse.
  •  
    (b) Tragurien.: In Dalmatia ex no. (h) ad dictam epistolam.
  •  
    (c) Ord. Minorum Tragurien.: Quorum locus erat 2. Custodiæ Spalaten. al. 9. Custodiæ Jaderen. in dicta Provincia Dalmatiæ ex veteri Provinciali Ordinis apud Autorem Polychronici, & Barthol. Pisanum Confor. xi., Waddingus tamen nonnisi ad ann. 1317. num. 60. ejus mentionem facit, aitque extasse extra, sed vicinum mœnibus Civitatis ob translationem hoc anno, vel paulopost jussu Pontificis factam.
  •  
    (d) Possessiones habere: Ex cap. 6. Regulæ: Fratres nihil sibi approprient &c.
  •  
    (e) Provincialis Ministri: Scilicet Dalmatiæ al. Sclavoniæ.
  •  
    (f) Est remotus: Sed quando, & a quibus, quonamve loco excitatus, adhuc incompertum.
  •  
    (g) Facias eorumdem: Quod & factum est prope Civitatem ante portam, & pontem dictæ Civitatis, sed quod etiam anno 1315. vel paulo ante dirui debuit, & alio transferri ob Civitatis defensionem; uti dicitur ad epist. Joannis XXII. Dilectus filius &c. an. 1317. datam.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 153600 (bullarium-franciscanum-1687), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/153600 (mise à jour : 26/01/2021).