Général
-
Urbain IV (1261-1264)
-
Episcopatum Rathoboten. in Hibernia confert Fr. Joanni de Alneto Ord. Minorum. (Ex Vatic. Reges. Pontif. ep. 63. to. 3. an. 3.)
-
Anno 1263. die 3. Decembris.
-
1263
-
URBANUS &c.
Dilecto filio Fratri Johanni de Alnetoa Ord. FF. Min. Electo Rathboten.b Salutem, & Apostol. Benedictionem.
Cum Nos simus licet insufficientibus meritis in sublimi Ecclesiæ Universalis specula constituti, sic intendimus Divino adjutorio injunctum Nobis a Domino ministerium circa proximas Ecclesias gerere; ut in illis etiam, a quibus locorum positione distamus, opportuna debeat providentia non deesse. Sane dudum Ecclesia Rathbothen. Pastoris solatio destitutac, quidam de Capitulo ipsius videlicet minor pars elegerunt quondam Henricum Archidiaconum ejusdem Ecclesiæ; cæteri vero ‥ Abbatem Monasterii Nigræ Cellæ de Derid in Episcopum ipsius Ecclesiæ postularunt. Tandem vero electione dicti Archidiaconi per Venerabilem Fratrem nostrum ‥e Archiepiscopum Armachan. Metropolitanum loci rite cassata; & per appellationem ipsius Archidiaconi negotio hujusmodi ad Sedem Apostolicam legitime devoluto; dictoque Archidiacono apud Sedem eamdem naturæ debitum persolvente; ac postulatione ipsius Abbatis a Nobis ex causis legitimis non admissa; Nos volentes eidem Ecclesiæ, ne damna gravia ex longiori vacatione subiret, salubriter de persona idonea providere; te, de cujus circumspectione plenam in Domino fiduciam obtinemus, ipsi Rathbothen. Ecclesiæ de Fratrum nostrorum consilio præfecimus in Episcopum & Pastorem, sperantes firmiter, quod eadem Ecclesia sub tuo regimine grata, dante Domino, suscipiet in spiritualibus & temporalibus incrementa. Quocirca discretioni tuæ per Apostolica scripta in virtute obedientiæ districte præcipiendo mandamus, in remissionem tibi peccaminum injungentes, quatenus humiliter suscipiens a Domino impositum tibi onus; & de favore nostro confidens ad Ecclesiam ipsam accedas, & sic circa commissum tibi gregem sollicita studeas custodia vigilare, quod idem grex verbo & exemplo tuis in viam salutis æternæ directus, & erectus de mortis perpetuæ casibus sempiternis gaudiis perfruatur; & prædicta Ecclesia industriæ tuæ studio assidue proficiat salubribus incrementis. Et quia in hoc non personæ tuæ, sed ipsi Ecclesiæ potius intendimus providere, audacter in nomine Domini, & sine difficultate qualibet propter Deum solummodo in omni patientia & doctrina recipias curam ejus. Non obstante contraria constitutione tui Ordinis, etiamsi foret per Sedem Apostolicam confirmata, vel indulgentia dictæ Sedis concessa eidem, per quam non expressam præsentibus, vel totaliter non insertam id valeat impediri.
Datum apud Urbem veterem iii. Nonas Decembris, Pontificatus Nostri Anno Tertiof.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CXII., p.530
-
(a) De Alneto: Insulæ Hiberniæ Oppido.
-
(b) Rathboten.: Rapa, al. Rapo vulgo Robogh urbs olim fuit in Ultonia, & Comitatu Dungallensi a Derrio 12. mill. in occasum distans, cui unita fertur; nunc autem vicus tantum asseritur diversus plane a Rathjulen., de quo egimus in 1. hujus Operis tom. p. 427. no. (h), ubi revocatur Bathonien. & Wellen. Episcopatus tunc nondum unitos fuisse; cum longe antea simul copulatos inveniamus.
-
(c) Destituta: Per translationem Fr. Patritii o Scanlain O.P. de hac Ecclesia ad Armachanam Cathedram anno 1261. mense Novembri factam ex Varæo apud scriptores illius Ordinis.
-
(d) Deri: Al. Derria vulgo Derry urbe parva Hiberniæ in Insula Inis OWen comitatus Tyrconeliæ unita, ut dictum est, Rathbotensi Ecclesiæ sub Armachano Archiepiscopo.
-
(e) Fratrem nostrum ...: Patritium O Scanlain, ut supra.
-
(f) Sed Electus ob infirmitatem insanabilem coactus fuit dignitati nuncium remittere ex litteris Clementis IV. Rapoten Ecclesia &c. anno 1265. 28. Aprilis eidem datis.