Général
-
Urbain IV (1261-1264)
-
Præcipit districte, ut inquirant de quibusdam contra Electum Treviren. articulis. (Ex Reges. Vatic. epist. 28. lib. 2. apud Waddingum in Reges. Pontif. n. 2., & in Gestis Treviren. Archiepiscop. apud Martene tom. 4. num. 204. Veterum script. & Monumen. ampliss. Collect.)
-
Anno 1262. die 30. Novembr.
-
1262
-
URBANUS &c.
Dilectis filiis Guillelmo de Waltmanhuse Fratrum Minorum de Wezelea Treveren. Diœcesis, & Fratri Robertob de Warnesperg. de Ordine Fratrum Minor. in Conventu Treveren. Sal., & Apostolicam Benedictionem.
Per exigentiam sollicitudinis pastoralis, quam Nobis dispensatio Divina commisit, contra Henricum Treveren. Electum super diversis articulis volentes inquiri, certas ad hoc personas providimus assumendasc, de quarum industria, & constantia firmam fiduciam habebamus. Quia vero personæ ipsæ minus studiosæ præter spem nostram negotium prosequebantur injunctum; ipsius executionem vobis in virtute obedientiæ, ac sub pœna excommunicationis sub certa forma duximus injungendamd, non dubitantes, illud in vestris manibus debere proficere, quod apud dictas personas deficere miserabiliter videbamus; constantia, quam vestri natales conspicuie, Sacra Religio, & zelus Divini nominis pollicebantur, Apostolicæ Sedi de vobis super hoc nobis firmam certitudinem inducente. Sed ecce quod sicut apud illos, sic apud vos nostra videtur fiducia defraudata; dum prout intelleximus, sicut illi, sic & vos ipsum negotium non memoriæ, sed neglectui commendastis. Hinc est, quod Nos discretioni vestræ per iterata scripta in virtute obedientiæ, ac sub pœna prætacta, quam ex tunc vos incurrere volumus, si mandatum nostrum in hac parte neglexeritis adimplere; districte præcipiendo mandamus, quatenus in negotio ipso saltem nunc tanta sollicitudine procedatis juxta traditam vobis formam, quod præcedentem inobedientiam purgasse probemini per obedientiam subsequentem; & Nos vobis super hoc aliter scribere non cogamur. Quod si non ambo &c., alter vestrum &c.
Datum apud Urbem Veterem ii. Kal. Decembris, Pontificatus Nostri An. II.f
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°XLVI., p.457
-
(a) Fratrum Minorum de Wezele: Legendum Guardiano Fratrum Minorum de Wesele; ut apud Martene in alia etiam epistola hoc anno eisdem data die 6. Aprilis.
-
(b) Fratri Roberto: Fratri Rorico, ut apud cit. Martene, & ut alias notavimus pag. 435. (i)
-
(c) Providimus assumendas: Nempe Wormacien., & Spiren. Episcopos, & Abbatem de Rodinkirchen, de quibus mentio est in supracitatis litteris Venerabilibus Fratribus &c. die 6. Aprilis emanatis, & supra relatis.
-
(d) Duximus injungendum: Nempe hoc anno die 6. Aprilis per memoratas litteras Venerabilibus Fratribus &c.
-
(e) Vestri natales conspicui: Quorum tamen illustres familiæ nobis non innotescunt.
-
(f) Alias eisdem litteras dedit Pontifex anno sequenti die 17. Aprilis hac quidem in causa, quæ ibi dantur; ut & aliæ die 29. Martii eodem anno 1263.