Général
-
Urbain IV (1261-1264)
-
Ut quatuor personas ex suo cœtu deligant, qui hospitii pauperum ex testamento Cardinalis Capocii Romæ construendi curam suscipiant, Summique Pontificis conspectum subeant. (Ex Regesto Vatic. epist. 12. apud Petrum de Alva in Indic. Bull. Seraph., & Bzovium in Bullario Ord. Prædic. to. 1. Bul. 30. Urbani IV.)
-
Anno 1262. die 25. Octobris.
-
1262
-
URBANUS &c.
Dilectis filiis Rectoribus Romanæ Fraternitatisa , Prioribus Prædicatorum, & Eremitarum S. Augustini, ac Guardiano Minorum Fratrum de Urbeb Salutem, & Apostol. Benedictionem.
Signifigarunt Nobis Vener. Frater O...c Tusculanus Episcopus, ac dilectus filius noster J...d Sancti Nicolai in Carcere Tulliano Diaconus Cardinales, quod bo.mem.P...e Sancti Georgii ad Velum Aureum Diaconus Cardinalis eos sui testamenti executores constituens nonnulla de bonis suis quampluribus Ecclesiisf, & familiæ suæ in ultima voluntate legavit ordinans, quod de omnibus aliis suis bonis mobilibus, seseque moventibus, detractis ex eisdem omnibus debitis, & ceteris, ad quorum satisfactionem de jure quomodolibet teneretur; necnon & satisfacto de bonis ipsis mobilibus illis, quibus bona mobilia legaverat; in certo loco Urbis fieret Hospitaleg, ac de prædictis bonis mobilibus dotaretur. Unde ipsi Executores (attendentes), quod pietati paratur obsequium, cum voluntas ultima defunctorum impletur; dictum cœperunt exequi testamentum. Cum autem in camera dicti Testatoris nullam pecuniam invenissent; circa mercatores, penes quos pecunia dicti Testatoris remanserat, exigendo hujusmodi pecuniam ab eis non modicum laborarunt; de qua satisfecerunt, postquam habuerunt eandem, legatariis memoratis, & nonnullis aliis, qui ostendere potuerunt per legitima documenta Testatorem eundem sibi fuisse in aliquo debitorem. Demum vero procedens ad executionem residui testamenti prædicti per dilectos filios Magistros P... dictum Boniom Cancellarium Coronen.h, & Bernardum Ambianen.i Canonicum viros utique fideles, industrios, & discretos Capellanos eorumj illa, quæ de bonis ipsius Testatoris tempore sui obitus in Urbe ad manus eorum non absque multæ diligentiæ studio pervenerunt; & illa, quæ habebantur Anagniæ, diligenter vendi fecerunt, exceptis paucis ex rationabili cura retentis, quæ vendita non fuere; ac per varios processus per Apostolicam Sedem ad eorum instantiam diversis temporibus habitos contra illos, qui nonnulla de bonis prælibati defuncti nequiter occuparant, aliqua recuperaverunt; quorum quædam jam sunt vendita per Capellanos eosdem; quædam vero adhuc vendenda supersunt: ipsi quoque in exigendo pecuniam a debitoribus dicti Testatoris, & a mercatoribus nominatis, quæ remanserat apud eos; & in recipiendo quamplurium rationem, sive computum ab eisdem; & cum eorum aliquibus, & quampluribus aliis dictum defunctum sibi debitorem esse asserentibus litigando non modicos pertulere labores, facientes olim, priusquam fel. rec. Alexander Papa k prædecessor noster ultima vicel ad dictam pervenisset Urbem, pecuniam ipsam, quam de prædictis bonis venditis per Capellanos jam dictos, & aliam, quam habere ab eisdem mercatoribus, & debitoribus potuerunt eorum, consignatam sigillis in quodam scrinio, cujus claves penes se retinerent, in Æde sacra deponi; ut de ipsa eisdem in Urbe præsentibus præfatum posset Hospitale construi, & dotari. Verum licet iidem Executores postmodum in eadem morantes Urbe tam per se, quam per alios diligentem circa id solicitudinem adhibere curaverint; tamen propter seditionem, quæ tunc supervenit ibidemm, quod intendebant super hoc, efficere nequiverunt; præsertim quia, cum ipsi Executores circa idem negotium volentes uti ministerio Fratrum Hospitalis S. Antonii Viennen., per quos idem Testator Hospitali prædicto statuit deservirin, Magistrum Hospitalis ejusdem, ut aliquos ex Fratribus suis ad eorum præsentiam destinaret, pluries duxerint requirendum, ipse eos destinare neglexit. Ceterum cum ipsi pro expediendo ipsius executionis negotio suum ad Urbem reditum expectarent; tandem attendentes, quod hujusmodi reditus de facili in brevi provenire non potest; & quod idem negotium posset multipliciter deperire, si differetur ejus executio, donec contigerit eorum inibi præsentiam interesse; necnon pensantes, quod si etiam præsentes essent ibidem, eidem negotio libere, sicut opportunum foret, per se vacare non possent; maxime cum assidue circa diversa, & ardua Sedis Apostolicæ negotia necessario distrahantur; Nobis cum instantia supplicarunt, ut tam eis, quam dicto negocio providere salubriter curaremus, quod in eodem restat agendum negotio, personis idoneis committendo, quibus eorum consilium, & auxilium in his, quæ ad expeditionem ipsius viderint opportuna, subtrahere non intendunt. Nos itaque nolentes, ut amplius ipsius negotii executio differatur, dictorum Executorum supplicationibus inclinati de eorum consilio sic duximus providendum, ut quatuor personis fide dignis in Urbe commorantibus supradicta per vos idem negotium committatur ita, quod tres ex ipsis in eo procedere minime valeant sine quarta: quocirca discretioni vestræ per Apostolica scripta in virtute sanctæ obedientiæ districte præcipiendo mandamus, quatenus vos filii Rectoreso de discretorum Clericorum unum Clericum, vosque filii Prioresp, & Guardianeq, singuli vestrum videlicet Conventuum vestrorum consilio Fratres vestrorum Ordinum viros fideles, idoneos, industrios, & circumspectos dicto negotio deputandos infra octo dies a receptione præsentium assumere procuretis; sic autem assumptis statim auctoritate nostra sub obedientiæ debito districtius injungatis, quod ipsi infra totidem alios dies immediate sequentes nostro se conspectui præsentent super præmissis commissionem a Nobis sub forma, quam eis duxerimus præscribendam; & a prædictis Executoribus tam pecuniam memoratam, quam deponi fecerunt, quam alia, quæ remanserunt penes eosdem; ut superius est expressum; nec non & institutionem ab eis, & dictis Capellanis eorum super rationibus, & computis jam habitis cum mercatoribus prælibatis, ac aliis, quæ in eodem negotio sunt peracta; ut ex ipsis scire valeant, quæ recipienda, & agenda supersunt, præsentialiter recepturi; quibus pro expensis, quas in veniendo ad Nos duxerint faciendas, de bonis Testatoris ejusdem satisfieri faciemus omnino: namque nostræ, & dictorum Executorum intentionis existit, ut ulterius ad constructionem Hospitalis prædicti absque dilatione qualibet procedatur. Volumus insuper, & mandamus, quod si quam ex illis quatuor personis, quas, ut dictum est, duxeritis assumendas; in prosecutione dicti negotii decedere, vel aliter impediri contigerit; alia æque idonea, & fidelis secundum formam præmissam auctoritate præsentium subrogetur.
Datum apud Urbem veterem viii. Kal. Novembris Pontificatus Nostri Anno Secundo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°XLI., pp.451-452
-
(a) Rectoribus Romanæ Fraternitatis: De qua vide Bullam Alexandri IV. Jurgia litium &c. anno 1260. die 20. Aprilis editam, & ibi relatam.
-
(b) Fratrum de Urbe: In Bullario Ord. Prædicat. legimus datam uni Priori Ordinis Prædic. de Urbe, sed restituimus ex ipso Epistolæ textu, & Bzovio, Petro de Alva cit.; & ipsomet editore notarum ad memoratum Bullarium.
-
(c) Frater O‥: Otho Gallus de Castro Rodulphi, cujus cum laude scripsit Ciacconius de Cardinal. Innocentii IV. num. 3., & Ughellus tom. 1. Ital. Sac. in Episcop. Tusculan.
-
(d) J.: Joannes Cajetanus Ursinus Romanus, qui postea fuit Nicolaus III., de quo idem Ciacconius ibi num. xi.
-
(e) P...: Petrus Capotius Romanus pluribus legationibus pro Sede Apostolica functus obiit in patria anno 1259. die 13. calendas Julii ex cit. Ciacconio de Cardinal. Innocentii IV. num. x.
-
(f) Quampluribus Ecclesiis: Præsertim illis S. Georgii ad velum aureum, S. Praxedis, & SS. Silvestri, ac Martini, in quibus inscriptiones adhuc existunt a cit. Ciacconio relatæ.
-
(g) Fieret Hospitale: Quod & factum est prope Ædem S. Mariæ Majoris sub tit. S. Andreæ, al. S. Antonii, cujus primus Rector fuit Fr. Sanguineus, ad quem sunt litteræ Clementis IV. anno 1266. datæ, teste Raynaldo Annal. Eccles. ad eum annum num. 76.
-
(h) Coronen.: In Peloponneso. hodie Morea.
-
(i) Ambianen.: Vulgo Amiens Picardiæ caput in Gallia Belgica.
-
(j) Capellanos eorum: Cardinalium testamenti executorum.
-
(k) Alexander Papa: Hujus nominis IV.
-
(l) Ultima vice: Post diem 21. Martii an. 1261., quo adhuc Romæ erat, se denuo Anagniam contulit, & inde non multo post Viterbium, ubi mense Junio exeunte ex hac vita migravit Pontifex.
-
(m) Propter Seditionem, quæ tunc supervenit ibidem: De hac Urbana seditione non meminit Raynaldus in Annal. Eccles.
-
(n) Statuit deserviri: Et hodie etiam regimen hujus Hospitalis ædificii perseverat apud eos.
-
(o) Rectores: Romanæ Fraternitatis, ut supra.
-
(p) Priores: Ordinum Prædicatorum, & Eremitarum S. Augustini.
-
(q) Guardiane: Fratrum Minorum Aracælitani Cœnobii.