Général
-
Urbain IV (1261-1264)
-
Pecuniam de bonis hæreticorum ab Inquisitore O. M. condemnatorum exactam, & apud infrascriptos depositam exposcit. (Ex Vatic. Archivi Reges. Pontif. pag. 6. to. 2. an. 1.)
-
Anno 1261. die 29. Decembris.
-
1261
-
URBANUS &c.
Dilectis filiis Transerico Magalotti, & Spoletano Mercatori Spoletanis Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Cum dilectus filius Frater Andreas de Tudertoa Ordinis Fratrum Minorum Inquisitor Hæreticæ pravitatisb, sicut ipse nobis exposuit, trecentas viginti libras Lucen.c minutorum de bonis receptatorum, fautorum, & defunctorum hæreticorum, qui per eumdem Inquisitorem condemnati fuerunt, penes vos tamquam Depositarios Romanæ Ecclesiæ duxerit deponendas; devotioni vestræ per Apostolica scripta mandamus, quatenus pecuniam ipsam Lortherio Bonasii Civi Urbevetano latori præsentium, sublato dilationis & difficultatis obstaculo, nostro & ejusdem Ecclesiæ nomine assignetis. Nos enim eidem Civi faciendi vobis refutationem, & quietationemd plenariam pro nobis, & eadem Ecclesia de prædicta pecunia, cum fuerit persoluta, præsentium auctoritate plenam concedimus facultatem.
Datum Viterbii iv. Kalendas Januarii, Pontificatus Nostri Anno Primo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°XVII., pp.433-435
-
(a) Fr. Andreas de Tuderto: In Umbria, cujus est prima mentio in Alexandri IV. epistola 489. Cordi nobis est &c. anno 1259. die 12. Junii data, & postea sæpe.
-
(b) Inquisitor hæreticæ pravitatis: In Umbria, ac S. Francisci Provincia, & Spoleti Sedem tenuisse videtur.
-
(c) 320. libras lucen.: Cum 20. Solidi libram plerumque componant, vidimus autem in 1. hujus Operis tomo p. 201. in no. (b) 20. solidos Lucenses valuisse unum Florenum auri ex Hier. Rubeo in Hist. Raven., igitur tot libras Lucen., tot Florenos fuisse dicemus eo præsertim tempore, quo Florentina, & Lucensis moneta ejusdem valoris censebatur ex monumentis Archivi Viterbien., sed cum addatur minutorum, nempe quos nunc dicimus Bononien. vulgo Bolognini, aut Bajocchi; eas libras longe minus valuisse lucet.
-
(d) Quietationem: Italis Quietanza, Latinis Acceptilationem.