Général
-
Alexandre IV (1254-1261)
-
Indulget, ut contra Infideles prædicari faciant Crucem per Fratres sui Ordinis sub ea forma, qua Fratres Ord. Prædicat. & Minorum, ac nonnulli Episcopi utebantur. (Ex Reges. Vatic. epist. 28. lib. 6. apud Raynaldum in Annal. Eccl. ad hunc ann. n. 22.)
-
Anno 1260. die 20. Februarii.
-
1260
-
ALEXANDER &c.
Dilectis filiis Fratribus Hospitalis Sanctæ Mariæ Theutonicorum Hierosolymitan. in Livoniæ, ac Prussiæ partibus consisten. Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Vix absque lacrymis meditari, vel audire possumus, quod pro Fidei negotio in Livoniæ, ac Prussiæ partibus sub innumeris expensis Ordinis vestri, & infinitis angustiis ad Dei gloriam magnifice jam promoto plurimi ex Fratribus ipsius Ordinis per manus Infidelium crudelissime sunt occisia. Quia vero idem negotium perire creditur, nisi per Divinæ virtutis auxilium, & Apostolicæ Sedis favorem in eo potissime roboraretur, quod ad vos peregrinorum confluat multitudo; Nos vestris luctuosis precibus inclinati præsentium vobis auctoritate concedimus, quod in subsidium vestrum, & aliorum Christi fidelium manentium in partibus supradictis per Fratres Clericos ejusdem Ordinis ad hoc idoneos in Regnis, ac Provinciis, & Terris aliis, quæ vobis prædicta Sedes ad idem subsidium deputavit, prædicari Crucem sub illa forma cum omni diligentia faciatis, quam prædicta Sedes per suas litteras ad instantiam vestram dilectis filiis Prædicatorum, & Minorum Ordinum Fratribusb, ac etiam quibusdam Episcopisc dignoscitur commisisse. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ concessionis infringere, vel ei &c. Si quis autem &c.
Datum Anagniæ x. Kalend. Martii, Pontificatus Nostri Anno Sextod.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°DXXXV., p.386
-
(a) Sunt occisi: De quibus agit Raynaldus in Annal. Eccles., qui adiri, consulique poterit, ut & Poloni Scriptores.
-
(b) Prædicatorum, et minorum Ordinum Fratribus: Quorum destinationes partim in iisdem Annal. Eccles., & partim in Annal. dictorum Ordinum, eorumque Bullariis enarrantur.
-
(c) Quibusdam Episcopis: Ut ex litteris Qui justis causis &c. ab hoc Pontifice anno 1256. die 21. Augusti Episcopis Culmensi, & Curoniensi, aliisque ad alios variis temporibus datis.
-
(d) Addit Raynaldus ad hunc annum n. 22. ex epistola 35. lib. 7. Regesti Vatic. Pontificem sanxisse, ut terrarum Curoniæ, & Curlandiæ Equites Teutonici partes duas, tertia Episcopo O. M. reservata, obtinerent; quod etiam antea per Innocentium IV. ordinatum fuerat.