« bullarium-franciscanum-1493 »


Général

  •  
    Alexandre IV (1254-1261)

  •  
    Super variis articulis respondet, instruitque; & absolutionem a censuris Eccles. nonnullis impertitam, Fratribus Prædicat., & Min. prætermissis, irritam esse scribit. (Ex Reges. Vatic. epist. 231. apud Raynaldum Annal. Eccles. num. 6., & Bullarium Ord. Prædicat. tom. 1. Bul. 256. Alex. IV.)

  •  
    Anno 1259. die 13. Decembr.

  •  
    1259


  •  

    ALEXANDER &c.

    Venerabili Fratri ‥ Archiepiscopo Ebredunen.a Sal., & Apost. Bened.

    Satis ex devota tuarum serie litterarum, satis etiam ex nostra mente collegimus, quam implicitus, & confusus, quam detestabilis, & damnosus dudum fuerit, & sit hodie Lombardiæ statusb; quæ in hoc potissime vigere dignoscitur, quod dispendiosis litibus, & periculosis discordiis non sine offensa gravissima implicetur, Nobis, sicut & quibusdam Romanis Pontificibus prædecessoribus nostris fundentibus propter hoc sæpe profunda suspiria, & etiam lacrymosa. Procedit ex iis, quod & super valitudine corporali, & multimoda cordis angustia, quam sub multorum de partibus illis detestanda versutia frequentissime pertulisse dignosceris, tibi paternis affectibus condolemus; ac etiam te plenis in Domino prosequimur actionibus gratiarum; quod susceptæ Legationis officium cum omni diligentia, & virtute prosequi studuisti. Ad hæc, quia instanter, ac humiliter petivisti, ut super diversis articulis, quos prædictæ tuæ litteræ continebant, tibi nostrum beneplacitum exponere curaremus; Nos Fraternitati tuæ duximus respondendum; quod beneficium absolutionis per quamdam Religiosam personam Palavicinoc, & Bosio de Doatad, ac etiam Cremonen. illise, qui tunc contra quondam perfidum, & impium Ezelinumf in exercitu existebant, temere præstitum; cum nullam super hoc potestatem habuerit, & Ecclesiæ formam in aliquo non servarit; Fratribus Minoribus, & Prædicatoribus prætermissis, per quos juxta ordinationem tuam hujusmodi absolutio debuit provenisse; irritum esse auctoritate nostra decernas; ac illud publice denuncies non tenere; proviso, quod si prædicti Palavicinus, & Bosius redire velint ad mandatum Ecclesiæ reverenter; & in ejus devotione persistere pura fide; ac societatem, seu confœderationem penitus abjurare, quam cum Manfredo quondam Principe Tarentinog, seu quibuscumque aliis Dei, & Ecclesiæ inimicis damnabiliter inierunth, nec non super iis, pro quibus per Sedem Apostolicam excommunicationis vinculo sunt astricti, satisfactionem congruam impertiri; tu eis, recepta prius de iis observandis idonea cautione, absolutionis beneficium juxta formam Ecclesiæ largiaris; facturus id ipsum circa Cremonenses, & quoscumque alios, seu Communitates etiam Lombardiæ, seu Marchiæ Tarvisinæ quoad excommunicationis, & interdicti sententias relaxandas; si tamen ipsi juxta prædictum modum ad mandatum ipsius Ecclesiæ cum debita uelint humilitate redire. Circa satisfactionem vero præstandam ab eis, cum vix, aut nunquam posse provenire credatur; ac etiam super obtinenda idonea cautione, quod ipsi mandatum Ecclesiæ fideliter observabunt; procedas, prout tua discretio melius viderit expedire, diligentiam, quam poteris, habiturus, ut Ecclesiis, & Personis Ecclesiasticis bonorum immobilium omnino, nec non & mobilium, si qua extant, competens fiat restitutio, quæ prædicti Palavicinus, & Bosius, seu Communitates olim eisdem Ecclesiis, & Personis indebite abstulerunt. Provideas etiam diligenter, quod si qua ipsi juga, vel onera Ecclesiis, & Personis eisdem imposuerunt hactenus, vel de cetero duxerint imponenda; illorum, & statutorum, ac omnium aliorum fiat amotio, quæ redundant in earum præjudicium, & libertatis Ecclesiasticæ detrimentum. De facienda quidem confœderatione, vel societate inter aliquas Civitates Ecclesiæ Romanæ nomine; cum ipsam talibus non deceat implicari; te nullatenus intromittas. Præterea quia mœrentium consolator Dominus gemitus Ecclesiæ suæ clementer audivit; & lacrymis plurimorum, qui ejus misericordiam super tantis ipsorum angustiis assidue implorabant, finem imposuit affectatum, brachio suæ potentiæ confringendo prædicti cornua Ezelinii; Crucem amodo non prædices, nec facias prædicari; Votorum etiam redemptiones non exigas; nec facias ab illis exigi, qui olim contra Ezelinum eumdem Crucis signaculum assumpserunt; quia Nos opportuno tempore, prout expediens fuerit, super hoc curabimus providere. Cæterum tuæ circumspectioni committimus, ut in partibus illis maneas, & tuæ Legationis officium juxta morem prudenter, ac laudabiliter exequaris; dummodo consideratis circumstantiis opportunis fiduciam habeas, quod super iis, quæ honorem contingunt Ecclesiæ, possis Deo propitio prosperare. Si vero tua præsentia ibidem non fuerit fructuosa; licentiam tibi concedimus, quod ad Nos duce Domino revertarisj.

    Datum Anagniæ Idibus Decembris, Pontificatus Nostri Anno Quinto.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°DXXIII., pp.378-379

  •  
    (a) Archiepiscopo Ebredunen.; Henrico Secusiano postea ab Urbano IV. Episcopo Card. Ostiensi anno 1263. creato, qui fuit auctor Summæ Ostiensis nuncupatæ, & in utroque jure vir insignis.
  •  
    (b) Hodie Lombardiæ status: Qui sciri poterit ex Annal. Eccles. Raynaldi, aliisque Histor. illorum temporum Scriptoribus.
  •  
    (c) Palavicino: Uberto Marchioni Placentino antea Ezelini Tyranni amico, partiumque Gibellinarum asseclæ, qui superiori anno cum se ab amicitia Tyranni subduxisset, hoc anno contra illum Crucesignatorum exercitui conjunctus pugnavit, atque victum cœpit, fecitque se a censuris Eccles., quibus diu ante ligatus fuerat, absolvi, sed temere, ut ex epistola.
  •  
    (d) Bosio de Doata: Leg. Dovara, al. Dovaria agri Cremonensis loco, qui & ipse eamdem trivit viam, ac Marchio Palavicinus.
  •  
    (e) Cremonensibus illis: Hi quoque diu Gibellini, & rebus Friderici Imp. cupientes censuris innodati fuerant; at hoc anno contra Ezelinum cum exercitu Ecclesiæ pugnando victores effecti solvi se curarunt, sed inaniter.
  •  
    (f) Impium Ezelinum: De Romano notissimum Tyrannum Marchiæ Tarvisinæ, & maxime Patavii.
  •  
    (g) Manfredo quondam Principe Tarentino: Spurio Friderici II. Imp. filio ab Alexandro IV. cunctis spoliato.
  •  
    (h) Inierunt: Narrat cit. Raynaldus n. 5. ex pervetusto monumento fœderis contracti a Palavicino, Bosio, & Cremonensibus cum Marchione Estensi, Mediolanensibus, & Mantuanis contra Ezelinum id sancitum inter alia, ut Manfredum tamquam Siciliæ Regem legitimum haberent, atque ad eum in Pontificis gratiam restituendum operam navaturos sponderent; quod Pontifex non probavit, invasorem Regni haberi pro legitimo Rege.
  •  
    (i) Cornua Ezelini: Hoc anno die 15. Septembr. devicti, & die 26. misere defuncti.
  •  
    (j) Revertaris: Quod & fecit epist. 580. Intellecto dudum &c.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 153406 (bullarium-franciscanum-1493), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/153406 (mise à jour : 26/01/2021).