Général
-
Alexandre IV (1254-1261)
-
Ecclesiæ S. Leguntiani concessionis occasione excommunicationem latam nullam esse, & neminem eam ferre posse decernit. (Ex Authographo ejusdem Conventus S. Francisci Civitatis Lanciani.)
-
Anno 1257. die 31. Maii.
-
1257
-
ALEXANDER &c.
Eisdem.
Ex serie vestræ petitionis accepimus, quod Archipresbyter de Lanzanoa Theatinæ Diœcesis Ecclesiam S. Leguntianib loci ejusdem dictæ Diœcesis vobis, prout spectabat ad eum, pia, & provida liberalitate concessit; prout in litteris inde confectis plenius continetur, ad quod bonæ memoriæ L. Theatino Electoc suum præbente consensum, fel. record. Innocentius d prædecessor noster concessionem ejusmodi ratam habens illam vobis auctoritate Apostolica postmodum confirmavite. Sed Presbyteri de Lanzano piis operibus invidentes in vos, si Ecclesiam adiretis eamdem, de facto Excommunicationis sententiam promulgarunt. Quæ licet per nos, & dilectum filium nostrum O.f Sanctæ Mariæ in Via Lata Diaconum Cardinalem tunc in Regno Siciliæ Apostolicæ Sedis Legatum fuerit relaxata; nihilominus tamen Electusg, & Archidiaconus Theatinus asserentes mendaciter eamdem sententiam suum adhuc habere vigorem; nec ipsam potuisse per Nos relaxari; quod verbum sacrilegum est, & hæreticum; & prout tanti excessus temeritas exigit, animadversione gravisma providendum; & Cardinalem eumdem legitime relaxarih; in vos, & benefactores vestros, & omnes generaliter, qui ad Ecclesiam ipsam accedunt, similem Excommunicationis ferre sententiam propria temeritate præsumunt in vestrum non modicum præjudicium, & gravamen. Quare Nos humiliter supplicastis, ut providere vobis super hoc de benignitate Sedis Apostolicæ curaremus. Vestris igitur devotis precibus inclinati, ut nullus in vos, & Benefactores vestros, ac ad Ecclesiam accedentes eamdem possit occasione concessionis hujusmodi Excommunicationis sententiam promulgare, auctoritate vobis præsentium indulgemus. Et si talis sententia forte prolata fuerit, eam ex nunc decernimus non tenere. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ Confirmationis, & Decreti infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit &c.
Datum, ut supra.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CCCXXXIII., p.222
-
(a) De Lanzano: Ut in superiori epist.
-
(b) S. Leguntiani: In diplomatibus Nicolai II. anno 1059. & Alexandri III. anno 1173. & 1176. pro Ecclesia Teatina editis apud Ughellum tom. 6. Ital. Sac. legimus, in Aterno plebem Sanctorum Langutiani, al. Leguntiani, & Domitiani: cujus in Martyrologiis nulla mentio occurrit: S. Leuntiani dicitur in epist. data hoc anno die 7. Martii, ut supra, S. Lenguzoni vero in Bulla 14. S. Pii V. Etsi dominici gregis &c. anno 1566. edita apud Rodericum in Bull. Regul. tom. 2., & 45. novi Bullarii Romani.
-
(c) L. Theatino Electo: Landulpho Neapolitano ex Sacellano Richardi Diaconi Cardinalis S. Angeli ab Innocentio IV. anno 1252. idibus Januarii assumpto, & biennio exacto ante consecrationem defuncto ex Ughello cit. qui in descriptione Ecclesiæ Lanciani Episc., & urbis asserit, Landulphum anno 1252. die 3. Nonas Aprilis concessionem Archipresbyteri ratam habuisse; sed Ecclesiam dicit S. Ligorii, quam antea Basiliani, postea Benedictini Monachi incoluisse dicuntur.
-
(d) Innocentius: Hujus nominis IV.
-
(e) Confirmavit: Cujus confirmationis diploma habetur: Justis petentium &c. dat. 20. Aprilis 1252. nec subobscure innuitur etiam in litteris Alexandri de hac re datis anno 1257. die 7. Martii supra relatis incip. Nulla dubietas &c.
-
(f) O.: Octavianum Ubaldinum, de quo Ciacconius de Cardinal., & Raynaldus in Annal. Eccles.
-
(g) Electus: Alexander Capuanus Innocentii IV. Cappellanus anno 1254. ad hanc Sedem promotus obiit circa annum 1261. ex supracitato Ughello.
-
(h) Legitime relaxari: Hic aliqua desunt: est enim sensus abruptus; unde suppleri poterit mandasse tenendum.