Général
-
Alexandre IV (1254-1261)
-
Venditionem quorumdam bonorum Jacobi Petri de Ponte Romani ab executoribus testamentariis alteri Jacobo de Ponte Romano factam confirmat. (Ex Archivo Vatic. in Reges. Pontif. epist. 274. an. 3.)
-
Anno 1257. die 31. Martii.
-
1257
-
ALEXANDER &c.
Dilecto filio nobili viro Jacobo de Pontea Civi Romano Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Affectu benivolentiæ specialis illos debemus prosequi, qui Nobis, & Ecclesiæ per operis evidentiam sunt devoti; cum ex hoc sit provenire solitum, quod eorum devotio in augmentum deducitur; & in opportunitatis tempore promptior invenitur. Sane petitio tua nobis exhibita continebat, quod quondam Jacobus Petri de Ponteb Civis Romanus in ultima voluntate de bonis suis condidit testamentum, in quo filios suos, & filias, si quos eum tempore sui obitus habere contingeret, sibi hæredes instituit: & si filii ipsius Testatoris sine legitimis filiis morerentur, bona sua, quæ tunc extarent, in pios usus erogari præcepit. Si vero idem Testator in morte sua filios non haberet; Jesum Christum, & ejus pauperes sibi hæredes instituens dilectos filios ‥ Priorem Prædicatorumc, & ... Ministrum Minorum Fratrum S. Mariæ de Capitoliod, & ‥ Archipresbyterum Sanctorum Juliani, & Celsi de Urbee executores hujusmodi constituit testamenti. Porro eodem Testatore nullos filios, vel filias, excepto quodam dumtaxat postumo, relinquente; ac postumo ipso absque filiis decedente, propter quod bona Testatoris ejusdem juxta hujusmodi ordinationem ipsius erant ad Christum, & ejus pauperes devoluta; prædicti Executores id sibi licere credentesf quamdam partem cujusdam Turris, & Apothecæ, & quædam alia bona, quæ fuerunt Testatoris ipsius, tibi vendiderunt pro competenti pretio, quod pro redemptione animæ Testatoris ejusdem dicti Executores in usus pauperum converterunt; prout in instrumento publico inde confecto plenius dicitur contineri. Quare Nobis humiliter supplicasti, ut venditionem hujusmodi confirmare de benignitate Sedis Apostolicæ curaremus. Nos itaque tuis supplicationibus inclinati venditionem prædictam ratam, & firmam habentes, ac defectum, qui fuit in ipsa, ex eo quod postumo prædicto sine filiis decedente, prædicti Testamenti ad Nos executio pertinebat, supplentes de plenitudine potestatis eam auctoritate Apostolica confirmamus, & præsentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ confirmationis, & suppletionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem &c.
Datum Laterani ii. Kalen. Aprilis, Pontificatus Nostri Anno Tertio.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CCCXXII., p.212
-
(a) Jacobo de Ponte: Quæ Patritia familia jampridem extincta scitur.
-
(b) Jacobus Petri de Ponte: Ejusdem, ut videtur, arboris, sed non ejusdem rami, stipitisque, qui & ipse illico defecit.
-
(c) Priorem Prædicatorum: Tunc apud S. Sabinam in Monte Aventino commorantium.
-
(d) S. Mariæ de Capitolio: Al. de Aracæli Cœnobii paulo ante recepti ad discrimen alterius S. Francisci de Ripa anno 1229. consequuti.
-
(e) SS. Juliani et Celsi de Urbe: Quæ Ecclesia Paroch., & Collegiata adhuc superest in Regione 5. Pontis in fine viæ prope Pontem S. Angeli.
-
(f) Licere credentes: Nescii, testatoris extincta linea, ejusdem testamenti executionem ad Romamanum Pontificem pertinuisse.