Général
-
Alexandre IV (1254-1261)
-
Ut de male acquisitis, ac redemptionibus votorum certis tamen conditionibus usque ad 100. libras Turonenses recipere valeant. (Ex Joannis xxii. Regesto Vatic. epist. 2896. lib. 1. apud Waddingum in Annal. Minor. ad annum 1317. num. 22. Reges. Pontif.)
-
Anno 1256. die 11. Septembr.
-
1256
-
ALEXANDER &c.
Eisdem.
Necessitatibus vestris paterno compatientes affectu, quod de usuris, rapinis, & aliis male acquisitis, si quibus horum restitutio fieri debeat, inveniri non possint; necnon de redemptionibus votorum auctoritate Diœcesanorum prius factis, Herosolymitano dumtaxat excepto, usque ad summam centum librarum Turonen.a monetæ recipere valeatis, auctoritate vobis præsentium indulgemus; si alias pro similium receptione non estis a Nobis hujusmodi gratiam consecutæ: ita quod voventes ad executionem votorum hujusmodi minime teneantur; sed alii ad restituendum residuum acquisitorum taliter, si quod fuerit, remaneant obligati. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ concessionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem &c.
Datum Anagniæ iii. Idus Septembr., Pontificatus Nostri Anno Secundob.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CCXXXVII., pp.158-159
-
(a) Librarum Turonen.: Quarum incertum, variumve valorem legere quisque potest in Fresnen. Glossario v. Moneta. Legi quoque non pigeat not. (a) p. 311. ad epist. Innocen. IV. ann. 1243. die 17. Sept. editam.
-
(b) Vide alias hujus Pont. litteras pro hoc Monasterio datas die 4. Sept. &c. & sequenti anno alias.