Général
-
Alexandre IV (1254-1261)
-
Indulgentias elargitur visitantibus quotannis Ecclesiam Monialium S. Claræ Avenionen. in festivitatibus SS. Claræ, Francisci, & Antonii. (Ex cit. Reges. Vatic. epist. 2896. Joannis xxii. apud Waddingum ad annum 1317. num. 22. Regesti Pontif.)
-
Anno 1256. die 7. Septembr.
-
1256
-
ALEXANDER &c.
Eisdem.
Licet is, de cujus munere venit, ut sibi a Fidelibus suis digne ac laudabiliter serviatur, de abundantia pietatis suæ, quæ merita supplicum excedit, & vota, bene servientibus multo majora retribuat, quam valeant promereri: nihilominus tamen desiderantes reddere Domino populum acceptabilem, Fideles Christi ad complacendum, & quasi quibusdam allectivis muneribus, indulgentiis scilicet, & remissionibus invitamus, ut exinde reddantur Divinæ gratiæ aptiores. Cupientes igitur, ut Ecclesia vestra congruis honoribus frequentetur, omnibus vere pœnitentibus, & confessis, qui Ecclesiam ipsam in festivitatibus Beatæ Claræ Virginis, Sancti Francisci, & Sancti Antonii Confessorum, quæ in Ecclesia ipsa sunt præcipuæ, & solemnes, venerabiliter visitaverint, annuatim de Omnipotentis Dei misericordia, & Beatorum Petri, & Pauli Apostolorum ejus auctoritate confisi quadraginta dies de injuncta sibi pœnitentia misericorditer relaxamus.
Datum Anagniæ vii. Idus Septembr., Pontificatus Nostri Anno Secundoa.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CCXXXVI., p.158
-
(a) Alias hujus Pontificis litteras datas pro hoc Monasterio hoc anno vide sequen. diebus 11. & 12. hujus mensis, ac die 28. Octobris, annoque sequenti dieb. 7. Februarii, & 16. Junii.