Général
-
Alexandre IV (1254-1261)
-
Ne compelli possint ad vendenda bona sibi relicta, vel secum in Monasterium delata. (Ex Reges. Vatic. epist. 734. & inde apud Waddingum in Reges. Pontif. num. 39.)
-
Anno 1255. die 27. Novembris.
-
1255
-
ALEXANDER &c.
Eisdem.
Exhibita Nobis vestra petitio continebat, quod cum sæpe contingat, ut nonnullæ hujus sæculi vanitatibus abdicatis se, & sua in Monasterio vestro Christo dicantes, eidem bona propria conferant in vestras, & ipsius Monasterii utilitates perpetuo convertenda; nonnulli Ecclesiastici Domini, & etiam sæculares ad distrahendum, vendendum, alienandum, & extra manus vestras ponendum bona hujusmodi tempore possessionis per vos habitæ prædictorum vos infra annum compellunt, prætextu cujusdam pravæ consuetudinisa, quæ dicenda potius est curruptela; quæ, prout asserit, in illis partibus inolevit. Unde quia frequenter propter hujusmodi distractionem, venditionem, seu alienationem dictorum bonorum, quam facere cogimini, damna gravia, & maxima incurritis detrimenta; res prædictas propter hujusmodi temporis brevitatem pro multo minori, quam valeant, aliis concedendo; Nobis humiliter supplicastis, ut providere vobis super hoc paterna solicitudine curaremus. Volentes itaque vestris, & dicti Monasterii indemnitatibus præcavere, quod bona vobis, & dicto Monasterio sic collata, & in posterum conferenda, de quibus ii, qui ea conferunt, liberam disponendi habeant, vel habuerint facultatem, distrahere, vendere, seu extra manum ponere compelli ab aliquo minime valeatis; prædicta consuetudine non obstante auctoritate vobis præsentium indulgemus. Nulli ergo &c. nostræ Concessionis &c. Si quis autem hoc attentare præsumpserit &c.
Datum Laterani v. Kalendas Decembris, Pontificatus Nostri Anno Primo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CXXVI., p.90
-
(a) Consuetudinis: Quæ tamen aliquibus in locis hucusque viget, nec prava asseritur.