Général
-
Alexandre IV (1254-1261)
-
Ut non teneantur præstare procurationes, vel subsidia Legatis Apostolicis, vel aliis quibuscumque. (Ex Reges. Vatic. epist. 302. apud Waddingum in Reges. Pontif. n. 10.)
-
Anno 1255. die 13. Aprilis.
-
1255
-
ALEXANDER &c.
Dilectis in Christo filiabus universis Abbatissis, & Sororibus Monasteriorum Ordinis S. Damiani Ecclesiæ Romanæ immediate subjectisa Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Paupertati vestræ, quam &c.b Nos enim decrevimus irritas, & inanesc interdicti, suspensionis, & excommunicationis sententias, quæ propter hoc in vos, vel in vestrarum aliquas, aut in Monasterium vestrum inposterum contigerit promulgari. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ concessionis infringere, vel &c. Si quis autem hoc attentare &c.
Datum Neapoli Idibus Aprilis, Pontificatus Nostri Anno Primod.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°XLI., pp.31-32
-
(a) Immediate subiectis: Erant enim & Monasteria maxime extra Italiam Episcopis, vel Archiepiscopis subjecta.
-
(b) Vestræ, quam &c.: Videatur Bulla 22. hoc anno die 12. Februarii edita usque minime valeatis.
-
(c) Irritas, et inanes: § iste abest a diplomate Pontificis hoc anno die 12. Februarii, Monasterio Montis Sancti Tudertino collato, ut supra.
-
(d) Eandem Constitutionem Pontifex transmisit Monasterio Bononiensi hoc anno die 10. Maji, Avenionensi in sequenti anno die 4. Septembris, Monasterioque S. Severini Ordinis S. Damiani Assisiat. anno 1257. die 17. Junii, & Clemens IV. omnibus Clarissarum Monasteriis per alias litteras incip. Quanto studiosius &c. anno 1265. die 20. Novembris.
Informations
Acte
bullarium-franciscanum
admin
(IRHT), dans
Bullarium Franciscanum
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 152924 (bullarium-franciscanum-1011), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/152924 (mise à jour : 26/01/2021).