Général
-
Innocent IV (1243-1254)
-
Ut non possint conveniri per litteras Apostolicas a quocumque, nisi de Ordine ipsarum fecerint mentionem. (Regest. Vatic. epist. 475., & ex eo Waddingus in Regesto Pontif. num. 108.)
-
Anno 1254. die 18. Februarii.
-
1254
-
INNOCENTIUS &c.
Dilectis in Christo filiabus Abbatissæ, & Conventui Monasterii S. Francisci Argentin. a Ordinis S. Damiani Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Cælestia quærentibus, terrenis contemptui derelictis, libenter illud speciale præsidium favoris impendimus, quod quietis, & pacis eis producere gratiam sentiamus. Eapropter, dilectæ in Christo filiæ, Nos vestris piis precibus inclinati præsentium vobis auctoritate concedimus, ut a quocumque conveniri per Apostolicas litteras non possitis; nisi de Ordine vestro expressam fecerint mentionem. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ concessionis infringere, vel ei ausu &c.
Datum Laterani xii. Kal. Martii Pontificatus Nostri Anno Undecimo.
-
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°DXIX., p.704
-
Ripætransonis: De quo Monasterio actum est in notis ad epistolam Cum sicut ex parte &c. 1246. die 2. Junii datam.
1 -
Philigien.: Quod Monasterium in Svevia inchoatum dicitur anno 1250. a duabus devotis, & nobilibus dominabus, teste Waddingo in Annal. Minor. ad eum annum num. 14., & anno isto 1254. eidem loco concessum est, ut conversi, & familiares ejusdem tempore Interdicti generalis sacris interesse, & communicare possint per litteras Devotionis augmentum &c. dat. die 27. Maji; ut infra.
2 -
(a) Argentin.: In Alsatia Provinciæ Alemanniæ superioris dictæ etiam Argentinen. ab urbe præcipua; de quo Monasterio alias agitur ad Bullam Solet annuere &c. editam anno sequenti die 18. Januarii; & ad aliam Divinæ affluentiam &c. dat. eo anno 1255. die 4. Februarii.
Informations
Acte
bullarium-franciscanum
admin
(IRHT), dans
Bullarium Franciscanum
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 152354 (bullarium-franciscanum-894), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/152354 (mise à jour : 15/12/2020).