Général
-
Innocent IV (1243-1254)
-
Electionem Fr. Deodati Scyllacien. O. M. in Episcopum Anglonen. ab Electo Barensi factam confirmat. (Ex Regesto Vaticano epist. 363. anno 11.)
-
Anno 1254. die 17. Januarii.
-
1254
-
INNOCENTIUS &c.
Dilecto Filio Fratri Deodato a de Squillatio Ordinis Minorum Anglonen. Electo b Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Olim bonæ memoriæ P.c Albanen. Episcopo nostris dedisse dicimur litteris in mandatisd, ut Ecclesiæ Anglonen. tunc vacanti personam idoneam acceptam dilecto Filio nobili viro Joanni de Monte Fusculoe, cui Civitas Anglonen., prout asseritur, temporaliter est subjecta, in Episcopum præficeret, & Pastorem. Postmodum verò, quia intelleximus, quod eodem Episcopo morte præventof hujusmodi negocium perduci non potuit ad effectum, dilecto Filio Fratri Henrico Electo Baren.g nostris injunximus litterish, ut, si esset ita, ad providendum prædictæ Ecclesiæ de persona idonea, & eidem accepta nobili procederet juxta prædictarum directarum ad eumdem Episcopum continentiam litterarum; qui, sicut accepimus, inspecto tenore earumdem litterarum, quæ præfato Episcopo super hoc fuerant destinatæ, quia sibi constitit, quod idem Episcopus, priusquam dictum negotium ad effectum perduceret, morte præventus extitit; te, de cujus industria, scientia, & circumspectione in spiritualibus, & temporalibus laudabile Nobis testimonium perhibetur, prædictæ Anglonen. Ecclesiæ tunc vacanti litterarum nostrarum auctoritate in Episcopum, & Pastorem præfeciti, prout in litteris ipsius Electi confectis exinde plenius continetur. Nos igitur quod ab eodem Electo litterarum earumdem auctoritate factum est in hac parte, ratum habentes, & gratum, id auctoritare Apostolica confirmamus, & præsentis Scripti patrocinio communimus. Tenorem autem litterarum ipsius Electi præsentibus inseri facientes, qui talis est.
“Frater Henricus miseratione Divina Baren. Electus dilecto sibi in Christo Fratri Deodato de Squillatio Ordinis Minorum Dei gratia Anglonen. Electo salutem in Domino. A Sanctissimo Patre, ac Domino Innocentio Divina providentia Sanctæ Romanæ Ecclesiæ Summo Pontifice litterasj recepimus in hac forma:
“Innocentius Episcopus Servus Servorum Dei dilecto Filio .... Electo Baren. salutem, & Apostolicam benedictionem. Intelleximus, quod Nos olim bonæ memoriæ ‥ Albanen. Episcopo nostris dedimus litteris in mandatis, ut Ecclesiæ Anglonen. vacanti personam idoneam, acceptam dilecto Filio nobili Viro Joanni de Monte Fusculo, cui Civitas Anglonen., prout asseritur, temporaliter est subjecta, in Episcopum præficeret, & Pastorem, faciens illi a Capitulo, & subditis ipsius Ecclesiæ tamquam Patri, & Pastori animarum suarum obedientiam, & reverentiam debitam exhiberi; Contradictores per Censuram Ecclesiasticam appellatione postposita compescendo. Sed eodem Episcopo morte prævento, hujusmodi negocium perduci non potuit ad effectum. Ideoque mandamus, quatenus, si est ita, ad providendum prædictæ Ecclesiæ de persona idonea, & eidem accepta nobili procedas juxta prædictarum directarum ad eumdem Episcopum continentiam litterarum. Datum Laterani v. Kalendas Decemb. Pontificatus Nostri Anno Undecimo. Nos autem inspecto tenore litterarum, quæ bonæ memoriæ ‥ Albanen. Episcopo super hujusmodi negotio fuerant destinatæ, qui talis est:
“Innocentius Episcopus Servus Servorum Dei Venerabili Fratri nostro ‥ Episcopo Albanen. Apostolicæ Sedis Legato salutem, & Apostolicam benedictionem. Cum Civitas Anglonen. dilecto Filio nobili Viro Joanni de Monte Fusculo temporaliter subiecta esse dicatur; Volumus, & præsentium tibi auctoritate mandamus, quatenus Anglonen. Ecclesiæ vacanti ad præsens personam idoneam, acceptam eidem nobili præficias in Episcopum, & Pastorem, faciens illi a Capitulo, & subditis ipsius Ecclesiæ tamquam Patri, & Pastori animarum suarum obedientiam, & reverentiam debitam exhiberi. Contradictores per Censuram Ecclesiasticam appellatione postposita compescendo. Non obstantibus, si personis aliquibus a Sede Apostolica sit indultum, quod per litteras Sedis ejusdem interdici, seu excommunicari nequeant, vel suspendi, nisi in eisdem litteris de Indulto hujusmodi, & toto tenore ipsius de verbo ad verbum expressa mentio habeatur. Datum Perusii ii. Idus Maii Pontificatus Nostri Anno Nono. Quia Nobis constitit, quod eodem Episcopo morte prævento hujusmodi negotium perduci non potuit ad effectum; Volentes juxta præscriptum mandatum Apostolicum Nobis in hac parte directum ad providendum prædictæ Anglonensi Ecclesiæ vacanti ad præsens de persona idonea, & dilecto Nobis in Christo nobili viro Domino Joanni de Monte Fusculo accepta procedere, te, de cujus industria, scientia, providentia, & circumspectione laudabili in spiritualibus, & temporalibus plenam in Domino fiduciam obtinemus; & quem prædictus nobilis sincera complectitur in Domino charitate, eidem Anglonensi Ecclesiæ in Episcopum præfecimus, & Pastorem. Sperantes, quod eadem Ecclesia, tua provida circumspectione, ac providentia circumspecta, gratis Auctore Domino tam in spiritualibus, quam temporalibus proficiet incrementis. In cujus rei testimonium præsentes litteras exinde fieri fecimus sigilli nostri appensione munitas. Datum Laterani xiv. Kalendas Januarii Pontificatus Domini Innocentii Papæ IV. Anno Undecimo.”
Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ confirmationis infringere, vel ei ausu &c.
Datum Laterani xvi. Kal. Februarii Pontificatus Nostri Anno Undecimo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°DXI., pp.691-692
-
(a) Fr. Deodato: De quo in præcedenti epistola.
-
(b) Anglonen. Electo: Ut in dicta epistola.
-
(c) Bon. men. P.: Petro de Collemedio Gallo, de quo tam multi loquuntur, ut a verbis de eo cessare possimus.
-
(d) In mandatis: Anno 1252. die 14. Maii, ut infra.
-
(e) De Monte Fusculo: al. de Monte Fusco Oppido Provinciæ Terrælaboris, seu Neapolitanæ, Diœcesis Beneventi, ubi ab antiquo Ordo noster locum obtinuit, adhucque retinet 8. Custodiæ Beneventanæ in Provincia Terrælaboris ex cit. veteri
ProvincialiOrdinis tam apud Polychronicon, quam apud Pisanum Conform. xi. -
(f) Morte Prævento: Anno præcedenti ante diem 27. Novembris.
-
(g) Electo Barensi: De quo dictum est in superioribus litteris.
-
(h) Injunximus litteris: Anno præcedenti die 27. Novembris ex litteris mox subdendis.
-
(i) Pastorem Præfecit: Dicto anno præcedenti die 19. Decembris, ut infra.
-
(j) Litteras: Quas Ughellus tom. 7. Ital. sac. in Episc. Anglonen. dicit in Tabul. Vatic. esse sub n. 272. Reges. Pontif.