« bullarium-franciscanum-816 »


Général

  •  
    Innocent IV (1243-1254)

  •  
    Ad preces etiam Fr. Nuni O. M. dispensat super Matrimonio in quarto consanguinitatis gradu contracto. (Regestum Vatic. epist. 167. anno 10.)

  •  
    Anno 1252. die 11. Octobr.

  •  
    1252


  •  

    INNOCENTIUS &c.

    Dilecto Filio Nobili Viro Alphonso Lupi a Portugalen. Diœcesis b Salutem, & Apostolicam Benedictionem.

    Affectu benevolentiæ specialis debemus illos &c. (usque) invenitur. Cum itaque, sicut ex parte tua fuit propositum coram Nobis, cum dilecta in Christo filia nobili muliere Majore Gunsalvi c te quarto gradu consanguinitatis, ut asseris, attingente Matrimonium duxeris contrahendum: Nos dilecti Filii Fratris Nuni d Ordinis Minorum consanguinei tui, ac tuis supplicationibus inclinati tecum, ut in sic contracto Matrimonio licite remanere valeas, gradu non obstante prædicto, auctoritate Apostolica dispensamus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ dispensationis infringere, vel ei ausu &c.

    Datum Perusii v. Idus Octobris Pontificatus Nostri Anno Decimo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CDXLI., pp.632-633

  •  
    (a) Lupi: Lusitanis Lopez.
  •  
    (b) Fortugal. Dioecesis: In Lusitania, quæ ab eadem civitate Portugallia nominari cœpit.
  •  
    (c) Gunsalvi: Lusitanis Gonzalez.
  •  
    (d) Fratris Nuni: Cujus genus & nomen notum fit ex-hac epistola, prorsus autem ignotum in nostris Minor. Annal.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 152276 (bullarium-franciscanum-816), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/152276 (mise à jour : 15/12/2020).