Général
-
Innocent IV (1243-1254)
-
Dat Fratribus Minor. Judices Conservatores in Regno Castellæ. (Ex Firmamentis trium Ordinum S. P. Francisci par. 2. trat. 1. fol. 12. Supplemento Ord. Min. tract. 1.
Rodericoin Bullario Regular. Bul. 18., & ex hisWaddingusin Regesto Pontif. num. 98., & in ejusSupplementonum. 2.) -
Anno 1252. die 26. Septembris.
-
1252
-
INNOCENTIUS &c.
Venerabilibus Fratribus Palentinen. a & Calaguritanen. b Episcopis Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Inundans malitia perversorum Personis sanctæ Religioni deditis adeò frequenter exhibet se infestam, quod ipsi Divino cultui, ut debent, vacare non possint; dum illorum malitiis agitantur. Cum ergo, sicut dilecti Filii Minister Fratrum Minorum Castellæ, & Fratres sibi subjecti Nobis fignificari curarunt; nonnulli, qui nomen Domini in vacuum recipere non formidant, ipsos graviter molestare præsumunt: Nos & præsumptorum hujusmodi refragari conatibus, & dictorum Ministri, & Fratrum gravaminibus volentes congruis remediis subvenire; Fraternitati vestræ per Apostolica Scripta mandamus, quatenus ipsos in personis, vel rebus non permittatis contra tenorem privilegiorum, & indulgentiarum Sedis Apostolicæ ab aliquibus indebitè molestari: Molestatores hujusmodi per Censuram Ecclesiasticam, appellatione postposita, compescendo: Non obstante constitutione de duabus Dietis edita in Concilio Generalic. Quod si non ambo his exequendis potueritis interesse; alter vestrum ea nihilominus exequatur.
Datum Perusii vi. Kalend. Octobris Pontificatus Nostri Anno Decimod.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CDXXXI., pp.626-627
-
(a) Palentinen.: Nonnulli editi Codd. habent
Valentin., sed prior lectio retinenda videtur, eo quodPalentiasit in Regno Castellæ, nec procul a Calagorra;Valentiavero ad Regnum Aragoniæ pertinet. Deinde inBullaejusdem Innocentii Nimis iniqua &c. edita ann. 1245. men. Augusto pro eadem causa interConservatoresFratrum Minor. per Regnum Castellæ, & Legionis leguntur Episcopi Palentin. Calaguritan. & Corduben., ut in fine dictæ Bullæ n. 12. -
(b) Calaguritan.: In Regno Castellæ, de quo supra.
-
(c) In Concilio generali: Lateranen. IV. anno 1215. celebrato cap. 37.
-
(d) De Conservatoribus: quinam eligi debeant, & quæ ab ipsis in eorum officio servanda sint, prodiit Constitutio Alexandri IV. incipiens
Quia de Conservatoribus &c.anno 1256.x.Kalend. April., quæ legitur in Rom.Bullarionovo fol. 3. Bul. 26.