Général
-
Innocent IV (1243-1254)
-
Facultatem tribuit delegandi alios extra Civitatem Spoleti, qui super vita, & miraculis B. Simonis O. M. inquirant. (Ex
ProcessuSpoleti asservato apud nostros Minores Convent., & ex eo Waddingus ad annum 1240. num. 7.) -
Anno 1252. die 10. Iulii.
-
1252
-
INNOCENTIUS &c.
Venerabilibus Fratribus Spoletano a , & Eugubino b Episcopis, & dilecto Filio Abbati Monasterii de Ferentillo Diœcesis Spoletanæ Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Litteras nostrasc vobis direxisse dicimur continentes, ut miracula, quæ omnipotens Dominus per merita Beati Simonis Ordinis Fratrum Minorum ostendere dignatus est, diligentius inquirere, ac ea sub vestris sigillis ad nostram destinare præsentiam curaretis. Quia verò in diversis Civitatibus, & locis aliis dicuntur hujusmodi miracula reperiri; & propter Guerras, & alia impedimenta legitima, vos ad inquirendum de ipsis conferre ad tot loca, seu Civitates personaliter, sicut asseritis, non potestis. Ne fortè propter hoc hujusmodi negotium remaneat imperfectum; præsentium vobis auctoritate mandamus, quatenus inquisitionem miraculorum secundum Formam d per supradictas litteras vobis traditam, extra Civitatem Spoletanam in locis, in quibus de ipsis debeat fieri plena fides, Episcopis, vel Abbatibus Cisterciensis Ordinis, seu Prioribus Ordinis Prædicatorum illarum partium liberè committatis. Quod si non omnes iis exequendis potueritis interesse, duo vestrum ea nihilominus exequantur.
Datum Perusii vi. Idus Julii Pontificatus Nostri Anno Decimo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CDXX., p.620
-
(a) Spoletano: Bartholomæo, de quo supra in aliis litteris.
-
(b) Eugubino: Jacobo, de quo etiam supra actum est.
-
(c) Litteras nostras: Incip. Ex parte dilectorum &c. dat. die 24. April. anno isto 1252., quæ suo loco editæ sunt.
-
(d) Secundum formam: Incip. Testes legitimos &c., quæ prædictis litteris subditur.