Général
-
Innocent IV (1243-1254)
-
Liberat Pontifex FF. Minores a cura, & regimine Monialium. (Ex Regesto Vatic. epist. 814., & ex eo Waddingus in Annal. ad annum 1253. num. 38., nec non ex Assisiati Archivo Conventus Sancti Francisci.)
-
Anno 1252. die 8. Julii.
-
1252
-
INNOCENTIUS &c.
Dilectis Filiis Ministro a , & universis Fratribus Ordinis Minorum Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Petitio vestra Nobis exhibita continebat, quod Moniales quamplurium Monasteriorum, quæ Ordinis Sancti Damiani fore se asserunt, diœcesana lege Diœcesanis Episcopis subjectorum, nostras, & Venerabilis Fratris nostri Ostiensis, & Velletrensis Episcopi, cui cura ipsius Sancti Damiani Ordinis a Sede Apostolica est commissa, ad vos litterasb impetrarunt, ut Monasterium ipsorum sollicitudinem gerentes, & curam eis correctionis, & visitationis officium impendatis; & ministretis Ecclesiastica Sacramenta. Quia verò quædam ex Monialibus ipsis interdum discurrunt per Patriam, cum deberent potius vivere sub clausura; iidem Diœcesani, ad quos cura Monasteriorum ipsorum noscitur pertinere, non solum contra Moniales ipsas, verum etiam contra vos, quibus invitis earum cura interdum committitur, sæpius concitantur; super quo petiistis a Nobis per ipsius Sedis providentiam subveniri. Cum autem intentionis nostræ, vel ipsius Episcopi non existat, vos gravare super hoc, seu Diœcesanis ipsis aliquod præjudicium generare: Vobis universis, & singulis auctoritate præsentium indulgemus, ut ad gerendam curam aliquorum Monasteriorum prædicti Ordinis Sancti Damiani, vel eis hujusmodi officium impendendum, seu ministrandum Sacramenta prædicta; nisi ad Romanam Ecclesiam nullo pertineant mediante; minimè teneamini, prætextu aliquarum litterarum a Nobis, vel eodem Episcopoc ad vos obtentarum, vel obtinendarum in posterum absque speciali mandato nostro, vel suo, faciente de exemptione ipsorum Monasteriorum plenam, & expressam de verbo ad verbum de indulto hujusmodi mentionem. Insuper vobis concedimus, ut vos intromittere non teneamini de Monasteriis ipsis Sancti Damiani Ordinis de novo exemptis, aut de cetero eximendis absque speciali mandato nostro, vel Episcopi memoratid. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ concessionis infringere, vel ei ausu &c.
Datum Assisii viii. Idus Juliie Pontificatus Nostri Anno Decimof.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CDXIX., p.619
-
(a) Ministro: Nempe Generali B. Joanni Parmensi.
-
(b) Nostras … ad vos litteras: Nempe ipsius Innocentii incip. Paci, & saluti &c. anno 1245. die 16. Octobr. supra relatas, nam illæ Cardinalis Episcopi Ostien. non habentur; cum antea jam aliquid huic proximum indulsisset per litteras Paci, & tranquillitati &c. dat. eodem anno 1245. die 17. Julii, quæ & ipsæ supra leguntur.
-
(c) Vel eodem Episcopo: Nempe Ostiense Ordinis Protectore.
-
(d) Episcopi memorati: Nimirum Ostiensis ut supra.
-
(e) VIII. Idus Julii: Authographum ex Assisiati Archivo Conventus S. Francisci exhibitum refert dat. viii. Kal. Julii anno xi. quod est die 24. Junii anno 1254., sed Amamiensis errore; nam eo tempore non Assisii, sed
Anagniæmorabatur Pontifex ex ejus epistolis. -
(f) Hoc eodem anno die 26. Septembr. Pontifex etiam Fratres Ordinis Prædicat. exemit a cura Monialium, exceptis duobus Monasteriis S. Sixti de Urbe, & S. Mariæ de Pruliano a S. P. Dominico fundato per litteras
Evangelicæ prædicationis officium &c.ex Bullario dicti Ordinis Bull. 269. tom. I. Alexander vero IV. anno 1255. pro Fratribus Minoribus innovavit has litteras die 18. Augusti.