Général
-
Innocent IV (1243-1254)
-
Mandat, ut Arbaniæ Episcopum e Schismate redire ad unitatem Catholicæ Ecclesiæ cupientem recipiat; etsi nulli Latino Antistiti obnoxius antea fuisset, illum Romano tantum Pontifici pariturum edicat. (Ex
Regest. Vatic.epist. 62. lib. 8. apudRaynaldumAnnal. Eccles. ad ann. 1250. num. 44.) -
Anno 1250. die 8. Augusti.
-
1250
-
INNOCENTIUS &c.
In Græciæ partibus quædam habetur Provincia, quæ Arbaniac nuncupatur, cujus Episcopusd sollicita mente desiderans, & prudenter advertens, quod positis extra fidem, & devotionem Sedis Apostolicæ non est datum ad perennis vitæ gloriam pervenire; maxime cum Dei virtus, & Dei Sapientia Dominus Jesus Christus Beato Petro Apostolorum Principi, & Successoribus ejus Romanis Pontificibus regimen universalis Ecclesiæ sub speciali, & præeminenti noscatur privilegio commisisse; cordi habere dicitur, ut ejusdem membris Ecclesiæ ad æterni Pastoris gloriam indissolubili vinculo conjungatur. Quia vero semper ad hoc cordis nostri aspirat affectio, ut ii, qui ab unitate Sedis Apostolicæ reprobæ voluntatis impulsu, aut maligno spiritu instigante, vel quocumque alio modo discesserunt, ad illius obedientiam redeant, & in Divinæ institutionis observantia sincera devotione persistant; Nos ejusdem Episcopi piis desideriis favore benevolo annuentes præsentium tibi auctoritate committimus, ut eumdem, si nulli Prælato Latino fuit unquam, aut esse debet de jure subjectus; vice nostra solemniter, ac publice ad gratiam, & communionem Sedis Apostolicæ resumas, cum super hoc fueris ab ipso humiliter requisitus; decernens eumdem nulli præterquam Romano Pontifici debere perpetuis futuris temporibus subjacere. His autem juxta mandati nostri formam rite peractis, tu pro Nobis, & Ecclesia Romana fidelitatis solitæ juramentum ab ipso recipias secundum formam, quam tibi sub Bulla nostra mittimus interclusame. Formam autem juramenti, quod ipse præstabit, de verbo ad verbum Nobis per ejus patentes litteras suo sigillo signatas quantocyus destinare procures.f
Datum Lugduni vi. Idus Augusti, Pontificatus Nostri Anno Octavo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CCCXXXVII., p.551
-
(a) Venerab. Fratri: Joanni de Plano Carpino ex Ordine Minorum, qui cum anno 1245. missus fuisset a Pontifice ad Tartarorum magnum Cham, inde biennio post reversus cum donis Pontifici a Tartaro destinatis magno existimationis honore ob legationem prudenter, feliciterque gestam ab eodem Pontifice exceptus est; & post tres menses, quibus in Pontificia curia detentus est, ad Sedem Antibaren. promovetur anno 1247. vel 1248., teste Paulo Pansa in Vita Innocentii IV., de eoque plura Waddingus habet in Annal. Min. diversis sub annis, & ante omnes auctor æqualis Nicolaus de Curbio in Vita hujus Pontificis n. 17.
-
(b) Archiepiscopo Antivarensi: Antibaris vulgo
Antivariin Dalmatia ad mare Adriaticum inter Buteam, & Olchinium occurrit; cujus Antistes se Primatum Serviæ appellare consuevit, ac Archiepiscopum Dioclen. & Antibaren., crevit enim ex ruinis Docleæ, seu Diocleæ Diocletiani Imp. patriæ sub finem x. seculi a barbaris dirutæ, cujus Episcopalis sedes Antibarim translata fuit; & Alexanderii.anno 1062. Pallium misit Petro Archiepiscopo Dioclen. & Antibaren. ex monumentis apud Baronium in Annal. Eccles. ad eum annum. -
(c) Arbania: Quæ & Albania vulgo dicitur Macedoniæ pars occidentalis, in qua urbs
Albanopolis, Aulona, nunc Valona, Butrotum, Croja, Dyrrachium, Larta, Alessium, Scodra, & Ocrida al. Locrida, fere tota Turcis subjecta, reliqua vero Venetis. -
(d) Episcopus: Cujus Civitatis esset, non exponitur; verisimile tamen est, extitisse Albanopolis, a qua Regio illa denominatur, estque urbs mediterranea, & distat a
Dyrrachio, cujus Metropolis suffraganea fuit, tribus dietis ex Rogero Baccono in Opere majori ad Clementem IV. part. 4. dist. 4. cap. 15.Episcopatus Arbanen.reperitur primo Suffraganeus inNotitia Eccles.edita anno 1195. sub Cælestinoiii.apud Schelstratium in Append. tom. 2. Oper. Geograph. num. 23. Archiepiscopi Ragusini; postea Suffraganeus Archiepiscopi Antibarensis in aliaNotitiav. Patriarchatuum apud Carolum a S. Paulo in Parergo post Geograph. sac. inter ann. 1195. & 1217. edita; ut & in illaEcclesiarum Orbisex Biblioth. Tuana ab eodem Paulo a S. Carolo vulgata, scriptaque inter ann. 1217. & 1254., nec non in illa dictaEpiscopi Catharen.circa ann. 1340. composita apud cit. Schelestratium num. 24. -
(e) Interclusam: Quam tamen Raynaldus non exscripsit, forsan quod deerat, vel ad rem suam minime facere judicarit.
-
(f) Procures: At quid deinde factum fuerit, ignotum adhuc, cum nemo id litteris mandaverit. Ceterum hic Archiepiscopus anno 1253. successorem habuit Fr. Guffridum etiam Ordinis Minorum ex epistola
Qui ad custodiam &c.hujus Pontificis eo anno die 12. Aprilis scripta, & ibi a nobis publicata.