Général
-
Innocent IV (1243-1254)
-
Ut Fratres Minores Herbipolen. ad alium locum translatos, & a se confirmatos a molestatoribus tueantur. (Ex
AuthographoConventus eorumdem Fratrum Herbipolensium.) -
Anno 1250. die 21. Julii.
-
1250
-
INNOCENTIUS &c.
Venerabili Fratri Episcopo a , & dilecto filio Præposito Constantiensi b Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Cum, sicut ex parte dilectorum filiorum Ministri Provincialisc Ordinis Fratrum Minorum Alemanniæ, ac Fratrum domus ejusdem Ordinis Herbipolensisd fuit propositum coram Nobis, Venerabilis Frater noster Episcopus Herbipolensise quemdam fundum situm in Herbipolensi Civitate ad construendum ibidem domum eorum, prout spectabat ad ipsum, eis juste, ac provide intuitu contulerit pietatis; sicut in ipsius Episcopi litteris inde confectis pleniùs continetur; iidemque Minister, & Fratres postmodum quasdam areas fundo ipsi contiguas ad opus ipsius domus ab Errardo Militef, & quibusdam aliis Laicis Civitatis ejusdem justo emptionis titulo duxerint acquirendas. Nos eorum devotis supplicationibus inclinati, quod per eumdem Episcopum super hoc pie, juste, ac provide factum est, ratum, & gratum habentes, id auctoritate Apostostolica duximus confirmandum.g Quocirca discretioni vestræ per Apostolica scripta mandamus, quatenus dictos Ministrum, & Fratres non permittatis contra confirmationis nostræ tenorem super his ab aliquibus indebite molestari: Molestatores hujusmodi per censuram Ecclesiasticam, appellatione postposita compescendo.
Datum Lugduni xii. Kalen. Augusti, Pontificatus Nostri Anno Octavo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CCCXXXV., p.549
-
(a) Episcopo: Eberardo
ii.ab anno 1249. sedente ex nova Gallia Christiana PP. Maurin. tom. 5. num. 53. Episc. Constant. -
(b) Constantiensi: In Svevia ex Tabulario illius loci.
-
(c) Ministri Provincialis: Alemanniæ superioris, sive Argentinæ Provinciæ.
-
(d) Herbipolensis: Ut in superiori epistola ad Archiepiscopum Moguntinum scripta die 27. Aprilis.
-
(e) Episcopus Herbipolen.:
Hermannus, ut in prædicta epistola. -
(f) Milite: Nimirum Equite cingulo militari solenni ritu præcincto.
-
(g) Confirmandum: Aliæ hujus Pontificis litteræ incip.
Iustis petentium &c.die xv. Kalend. Augusti anno viii. datæ dicuntur haberi Constantiæ in Svevia in Archivo Conventus S. Francisci Min. Convent., quibus ratam habuit, confirmavitque donationem, & emptionem plurium fundorum pro nova Ecclesia, Cœnobioque construendo.