Général
-
Innocent IV (1243-1254)
-
Sepulturam in Ecclesiis Ordinis permittit liberam cuique Fidelium, salva tamen illarum Ecclesiarum justitia, unde mortuorum corpora assumentur. (Speculum Ord. Minor. Supplem. Annal. Waddingi n. 1., ac Rodericus in Bullar. Regul. Bul. 16. trac. 1. fol. 5., ex Authographo Conventus Rothomagen.)
-
Anno 1250. die 25. Februarii.
-
1250
-
INNOCENTIUS &c.
Dilectis filiis Generali, & Provincialibus Ministris, & aliis Fratribus Ordinis Minorum Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Cum a Nobis petitur &c.a Ea propter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu Sepulturam Ecclesiarum vestrarum liberam esse decernimus, ut eorum devotioni, & extremæ voluntati, qui se illic sepeliri desideraverint, nullus obsistat: salva tamen justitiab illarum Ecclesiarum, a quibus mortuorum corpora assumentur. Nulli ergo omnino hominum liceat, hanc paginam nostræ concessionis infringere, vel ei ausu &c.
Datum Lugduni v. Kalend. Martii, Pontificatus Nostri Anno Septimo.c
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CCCXVI., pp.537-538
-
(a) Cum a nobis petitur &c.: V. Bulla 4. hujus Pontificis.
-
(b) Salva tamen Justitia: Clausulam hanc nec Clerum illarum Ecclesiarum novo jure donare, nec Fratribus damno esse declaravit Alexander IV. Rescripto incip. Sua nobis dilecti &c. anno 1261. die 4. Februar. dato in tom. I. Bullarii Ord. Prædicat. B. 294. Alexandri IV.
-
(c) Jam anno 1244. die 20. Iunii Pontifex per litteras Ita vobis &c. & ante eum Gregorius IX. hoc ipsum concesserat, sed solum pro Fratribus; nunc autem ampliat etiam pro aliis quibuscunque; confirmavitque Alexander IV. eodem exemplo anno 1256. die 15. Maji.
Informations
Acte
bullarium-franciscanum
admin
(IRHT), dans
Bullarium Franciscanum
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 152151 (bullarium-franciscanum-691), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/152151 (mise à jour : 15/12/2020).