« bullarium-franciscanum-604 »


Général

  •  
    Innocent IV (1243-1254)

  •  
    Ut de levibus, & manifestis injuriis a Latinis Græcis illatis satisfacere curet; de aliis vero sibi relaturum significat. (Regest. Vatic. epist. 1003. ann. 5.)

  •  
    Anno 1247. die 7. Augusti.

  •  
    1247


  •  

    INNOCENTIUS &c.

    Dilecto filio Fratri Laurentio a de Ordine Fratrum Minorum Pœnitentiario Nostro Apostolicæ Sedis Legato Salutem, & Apostolicam Benedictionem.

    De protegendis per te Græcis Orientalibus, & defendendis eisdem ab injuriis Latinorumb illa Nobis olim fuit affectio, quod nullum exinde scandalum, seu nota prorsus incideret; sed ex hoc honor Ecclesiæ, ac ipsorum Græcorum tranquillitas sine aliorum injuria proveniret; fuit etiam intentionis Nostræ, quod prætextu protectionis hujusmodi te de corrigendis gravaminibus universis, super quibus dicti Græci apud te possent formare querelam, non redderes occupatum, sed de illis tantum, quæ prævia provida deliberatione perciperes posse meditatione tui studii ad honorem Ecclesiæ salubriter emendari. Propter hoc autem digne volumus, & per Apostolica tibi scripta mandamus, quatenus de levibus, & manifestis injuriis, seu molestiis eisdem Græcis per Latinos illatis satisfactionem exhiberi faciens congruentem; te de aliis nullatenus intromittas, illas Nobis viva voce, cum auctore Deo in præsentia nostra fueris, relaturus; ut ipsarum qualitate comperta super iis auctore Deo adhibeamus consilium, quod fore videbitur opportunum.

    Datum Lugduni vii. Idus Augusti, Pontificatus Nostri Anno Quinto.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CCXXIX., pp.484-485

  •  
    (a) Fr. Laurentio: De quo in not. ad epist. Inter alia pietatis &c. hoc anno die 24. Aprilis data.
  •  
    (b) Ab injuriis Latinorum: Ut in epistolis dieb. 4. & 5. Junii ad eum scriptis, & supra relatis.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 152064 (bullarium-franciscanum-604), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/152064 (mise à jour : 15/12/2020).