« bullarium-franciscanum-603 »


Général

  •  
    Innocent IV (1243-1254)

  •  
    Admonet, & docet, qua cautela, & prudentia Græcorum Patriarchæ, subjectorumque Episcoporum reductio ad Rom. Ecclesiæ unitatem tractari debeat. (Ex Regest. Vatic. epist. 1002. apud Waddingum in Annal. Minor. ad hunc ann. num. 12.)

  •  
    Anno 1247. die 7. Augusti.

  •  
    1247


  •  

    INNOCENTIUS &c.

    Dilecto filio Fratri Laurentio a de Ordine Fratrum Minorum Pœnitentiario Nostro Apostolicæ Sedis Legato Salutem, & Apostolicam Benedictionem.

    Juxta desiderium Nostrum, & fiduciam de tua sinceritate conceptam ad hoc diceris omni fuisse virtute sollicitus, quod Venerabilis Frater Noster Patriarcha Græcorumb, ejusque Suffraganei redirent ad Sanctæ Romanæ Ecclesiæ unitatem. Cum autem in hujusmodi prosecutione negotii sit procedendum sollicitudine diligenti, ita quod ex hoc gloria Deo, & honor Ecclesiæ proveniat, ac injuriosum, seu præjudiciale alicui non existat; volumus, & per Apostolica tibi scripta mandamus, quatenus mentem habens ad cuncta vigilem, quæ rectitudinem in hac parte retineant, & sapiant honestatem, de Prælatis Græcis ad devotionem, & reverentiam ipsius Ecclesiæ redire volentibus sic provideas, & disponas, ut illic ex eis, qui Antiochen., seu Patriarchæ Hierosolymitan., qui fuere pro tempore, aut aliis Prælatis Latinis olim subjecti fuisse noscuntur, ipsi adstricti ad bebitam obedientiam, & reverentiam teneantur. Illos autem, quos eisdem Patriarchis, seu Prælatis noveris non fuisse subjectos, ad obedientiam Ecclesiæ Romanæ recipias, aliorum per omnia, jure salvo. Ceterum prædicto Patriarchæ Græcorum ex nostra parte suadeas diligenter, ut prævio salutis angeloc Apostol. Sedem adeat in ejus unitatem, & plenam gratiam admittendus; itaut si nobis constiterit, eum alicui Patriarcharum, & Prælatorum ipsorum subjectione aliqua non teneri, ipse cum suis suffraganeis, qui fruuntur libertate simili, Sedi Apostolicæ nullo medio sint subjecti; si verò ipse nostram personaliter nequiverit adire præsentiam, personas idoneas pro ipso, & suffraganeis memoratis satisfaciens in hac parte mandatum habentes ad Sedem transmittat eamdem; & si fortè ipse, vel alii ad hoc pro expensarum defectu extiterint impotentes, tu ipsis expensas necessarias de bonis nostræ Cameræ largiaris.

    Datum Lugduni vii. Idus Augusti, Pontificatus Nostri Anno Quinto.d


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CCXXVIII., p.484

  •  
    (a) Fr. Laurentio: De quo supra in aliis hujus Pontificis epistolis mense Junio editis die 3., & 5. Augusti.
  •  
    (b) Patriarcha Græcorum: Manuel ii. Schismaticus evectus anno 1243., & mortuus anno 1254. vel 1255. ex Georgio Logotheta, Bollandiis tom. 1. Aug., & Bandurio tom. 2. Coment. Antiq. Imperii Orientis.
  •  
    (c) Angelo: Idest nuncio.
  •  
    (d) Fr. Laurentii olim in partibus Orientis Apostolicæ Sedis Legati meminit Pontifex in epist. Episcopo Tusculano S. A. Legato anno 1250. die 21. Julii data; annoque 1255. promotus est ad Archiepiscopatum Antibaren. in Dalmatia ex Paulo Pansa in Vita hujus Innocentii. Sed antea alias litteras ei Pontifex scripsit die 4. Junii anno 1248. Satis existeret inhonestum &c.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 152063 (bullarium-franciscanum-603), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/152063 (mise à jour : 15/12/2020).