Général
-
Innocent IV (1243-1254)
-
Relaxat Sororibus Pragensibus Damianitis varias circa cibum, & vestem austeritates. (Reges. Vatic. epist. 232, & Waddingus in Regesto Pontif. num. 6.)
-
Anno 1243. die 13. Novembris.
-
1243
-
INNOCENTIUS &c.
Dilectis in Christo filiabus Abbatissæ, & Conventui Monialium inclusarum Monasterii Sancti Francisci Pragensis a Ordinis Sancti Damiani Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Piis votis omnium, scilicet eorum præcipuè, qui Divinis laudibus ferventer invigilant, ac sacræ vitæ studio sine intermissione desudant, libenter intendimus; & ipsa favore benevolo promovemus; illum habendo præ oculis, qui cuncta cum suavitate disponens, suorum universitati Fidelium diversa remedia protulit, per quæ in ipsius laudibus devota persistere delectetur. Ex frigida siquidem dispositione Patriæb, in qua degitis; ac ex eo, quod oleic, & ciborum Quadragesimaliumd copiam non habeatis, provenit, sicut accepimus, quod licet sit in desiderio vestro continuò per afflictionem carnis assiduam mereri prœmia Beatorum; tamen fragilitate naturæ spiritum promptitudinis retundentis vix absque discriminis incursu sufficitis, ut in omnibus Formulæ e vitæ vestræ rigorem perpeti valeatis. Verum quia pium esse dignoscitur, ut ex provisione Sedis Apostolicæ a vobis jugum Domini cum suavitate feratur; Universitati vestræ præsentium auctoritate Apostolica concedimus, ut non obstante, quod secundum ipsam Formulam semper in cibo quadragesimali jejunare debetis, vino, & pulmentis omni tempore tam sanis, quàm aliis; necnon ovis, & lacticiniis, præterquam in generalibus jejuniis ab Ecclesia constitutis liceat vobis uti. In omni etiam Paschaf, & infra octavas earumdem, nisi solemne jejunium occurrat in illisg; Nativitate, & Circumcisione Domini, solemnitatibus Gloriosæ Virginis, & Beati Michaelis Arcangeli, Beati Joannis Baptistæ, Sanctorum Apostolorum, & Sanctæ Crucis, in festo Sancti Lucæ, Beatorum Martyrum Stephani, Laurentii, & Innocentium, & Martyrum Agnetis, & Agathæ, ac Beatæ Mariæ Magdalenæ, & Sanctæ Elisabethæ; nec non in festo Sanctorum omnium, & præcipuis festivitatibus Monasterii, ac Ordinis vestri, & Regni Bohemiæ, ac in tertia, & quinta feria, præterquam in majori, & minori Quadragesimah, non teneamini jejunare. Illæ autem, quæ sunt corpore imbecilles, aut debiles, servare austeritates jejunii, & abstinentiæ legem minimè permittatur; sed juxta infirmitatem, vel debilitatem ipsarum cum eis tam in cibariis, quam jejuniis ab Abbatissa, seu majori Sororei misericorditer dispensetur. Insuper hujusmodi Sorores imbecilles, seu debiles, ac servientes eisdem infirmitatis suæ tempore loquendi, quæ necessaria, & utilia fuerint, habeant in Infirmatorioj potestatem. Duas etiam habendi tunicas, aut plures, si necessitas exegerit, vel Abbatissa viderit expedire; Scapulariak, & Mantellum cum pellibus, aut subtilaresl cum pedulibusm, & utendi fisconibusn fœno, vel palea plenis, & cervicalibus vobis licentiam impartimur. Ceterum Confessario vestro, qui pro tempore fuerit, liceat de illorum transgressionibus, quæ secundum prædictam formulam, vel Ordinem vestrum, aut factas circa vos provisiones Sedis Apostolicæ servare debetis, confessionem vestram audire, & pœnitentiam vobis injungere salutarem, salvis pœnis, quarum impositio competit Abbatissæ secundum vestram consuetudinem, vel observantiam Regularem. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam Nostræ concessionis infringere, vel ei ausu &c.
Datum Laterani Idibus Novembris, Pontificatus Nostri Anno Primo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°XVI., p.315
-
(a) Pragensis: In editis Waddingi legitur
S. Antonii Barchinonensis, sed emendatum est ex textu epistolæ, quæ Bohemiæ regnum, & alia illius Regionis propria commemorat, & ex ipso Waddingo, qui ad hunc ann. num. 27. scribit, Pontificem dispensasse Monasterium S. Francisci Pragensis. -
(b) Patriæ: Nimirum Pragæ frigida in Regione positæ.
-
(c) Olei: Quod ibi, totoque Septentrione exulat saltem ex Olivis.
-
(d) Quadragesimalium: Distat enim plurimum a mari Praga; ideoque piscibus vel caret, vel nisi ex flumine paucos habet.
-
(e) Formulæ: Nempe Regulæ ab Hugolino Card. Ostien. datæ, in qua perpetuum jejunium indicitur.
-
(f) Omni Pascha: Resurrectionis nempe, & Pentecostes.
-
(g) In illis: Olim enim inter utrumque Pascha jejunabatur, quod postea sublatum est.
-
(h) Majori, et minori Quadragesima: Communi scilicet Quadragesima, & Adventu, quæ S. Martini etiam
Quadragesimavocabatur. -
(i) Majori Sorore: Vel intelligit ipsam Abbatissam, quæ & major, & maxima Sororum etiam appellatur; vel Abbatissæ Vicariam, quæ absente, vel impedita Abbatissa majoris officium occupat.
-
(j) Infirmatorio: Al. valetudinario Italicè
Infermeria. -
(k) Scapularia: Seu scapularum tegumenta.
-
(l) Subtilares: Al. subtalares, idest calceos, seu soleas, quæ solum plantas pedum tegunt.
-
(m) Pedulibus: Sive tibialibus, nempe tibiarum tegumentis I alice Calze.
-
(n) Fisconibus: Sive stramentis; de quibus exoticis vocabulis, consuli potest Glossarium mediæ, & infimæ latinitatis Caroli Fresnensis vulgo Du-Change.