Général
-
Grégoire IX (1227-1241)
-
Hortatur, & jubet Tiburtinis Consulibus, ut de commodiori, & honestiori loco Fratres Minores provideant. (Ex
Archivodicti Conventus, & Waddingo in Regesto Pontif. num. 29.) -
Anno 1241. die 22. Januarii.
-
1241
-
GREGORIUS &c.
Dilectis Filiis Consulibus Tiburtinis Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Inter alia, quæ Nobis incumbunt, saluti Fidelium præcipuè intendentes illa præ ceteris eos agere cupimus, per quæ in viam vitæ dirigantur æternæ. Tanto igitur ad opera pietatis libentiùs vos hortamur, quanto per ipsa salutem facilius provenire novimus animarum. Cum itaque, sicut dilecti filii Fratres Minores Tiburtinia Nobis exponere curaverunt, quod ædificia loci, in quo moranturb, minentur præ nimia vetustate ruinam; idemque locus situs sit supra flumen, cujus continuò turbantur sonitu, ac via publica ipsi vicina inhonestum reddat eumdem, aliasque ineptus existat; ipsi ad locum alium, ubi commodè, & honestè manere valeant, cupiunt se transferre. Quo circa devotionem vestram monemus, rogamus, & hortamur attentè, per Apostolica vobis Scripta mandantes, quatenus eisdem Fratribus de alio loco Religioni eorum congruo, ubi sub optata quiete possint Domino famulari, pro Divina, & nostra reverentia providere curetis, ita quod ex hoc mereamini supernæ retributionis præmium reportare; ac Apostolicæ Sedis gratiam uberius consequi, & favoremc.
Datum Laterani xi. Kalend. Februarii Pontificatus Nostri Anno Decimoquarto.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CCCXXX., p.290
-
(a) Tiburtini: Prima hujus Conventus origo latet; de quo legi potest Waddingus ad hunc annum num. 29.
-
(b) In quo morantur: Nempe in æde S. Jo: Baptistæ de Votano ex Chronico Monasterii S. Michaelis Archangeli ejusdem urbis, teste Waddingo ad ann. 1252. num. 33.
-
(c) Favorem: Et die 23. Martii hujus anni Pontifex pro Fratribus Ecclesiam S. Mariæ majoris petiit a Civibus per litteras
Prompta debet &c.