Général
-
Grégoire IX (1227-1241)
-
Monialibus Ulmensibus Regulam Sancti Damiani Assisiat. transmittit. (Regest. Vatican epist. 408., & Waddingus in Regesto Pontif. num. 18. ad hunc annum.)
-
Anno 1239. die 15. Martii.
-
1239
-
GREGORIUS &c.
Dilectis filiabus Abbatissæ, & Conventui Monasterii sanctæ Elisabethæ de Ulm. a Ordinis sancti Damiani Constantien. Diœcesis Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Coelestia quærentibus, terrenis contemptui derelictis, libenter illa concedimus, per quæ ipsis proventuram perennis vitæ gloriam existimamus. Cum igitur vos, sicut accepimus, postposita vanitate seculi, virtutum Domino sub Beati Damiani Regula elegeritis famulari; Nos vestris precibus favorabiliter annuentes dictam Regulamb auctoritate Apostolica devotioni vestræ duximus concedendam: Statuentes, ut eadem a vobis, & aliis, quæ vobis successerint, perpetuis futuris temporibus observetur. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ concessionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem Omnipotentis Dei, & Beatorum Petri, & Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum.
Datum Laterani Idibus Martii Pontificatus Nostri Anno Duodecimo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CCXC., pp.260-261
-
(a) Ulm.: Ulma Sveviæ urbs notissima diœc. Constantien.
-
(b) Regulam: Quam ipse cum esset Card. Episcopus Ostien., & Ordinis Protector tradidit S. Claræ, ejusque Sororibus apud S. Damianum Assis. commorantibus.