Général
-
Grégoire IX (1227-1241)
-
Jubet, ut Christifideles ad subveniendum Terræ Sanctæ
periclitanti piis, & efficacibus exhortationibus Crucis signum sumere inducat indulgentias, & privilegia eisdem pollicitus. (ExRegesto Vaticanoepist. 59. anno 11.) -
Anno 1237. die 13. Maji.
-
1237
-
GREGORIUS &c.
Dilecto filio Fratri Guillelmo a Pœnitentiario nostro Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Rachel suum videns in veræ fidei cognitione principium accrescencentium in salutem, & filiorum dexteræ pia Mater sancta Romana Ecclesia, cujus magna est, quasi mare, de suæ prolis internecione contritio, vocem lamentationis, fletus, & luctus emisit hactenus, & emittit, quam audiri cupimus in excelso; ut per diem, & noctem Fidelium oculi doloris lacrymam deducentes non taceant; & donec misereatur Dominus, non quiescant. Lamentatur autem, quia Domus cœlestis panis, Mons Sion, unde lex exiit; Civitas Regis magni, de qua multa dicta sunt gloriosa; terra, quam Dei Filius fuso pro Nobis suo sanguine consecravit Regni robur, & pulchritudinem perdidit: flet, quia quondam libera sub impiæ tyrannidis jugo servit: luget, quia ubi pacem multitudo cœlestis militiæ cecinit; ibi pressura gentis immundissimæ scandala, simultates, & schismata suscitavit; ac innovans excidia præliorum misit ad desiderabilia manum suam, Sacerdotii, & sacrorum Ordinum pias leges, & ipsius naturæ jura relegans a templo Domini, diversis ibidem spurcitiis, & abominationibus introductis; & ideo Jerusalem in suis derisa Sabbatis obsordivit quasi polluta menstruis inter hostes. Nam licet dudum Carissimo in Christo filio nostro F.b Romanorum Imperatori semper Augusto, Jerusalem, & Siciliæ Regi illustri Civitas eadem præter Templum Domini fuerit restitutac: tamen quia Deus Omnipotens tunc magnificentius agere cum Christiano Populo non adjecit, Imperator prædictus treugas iniit cum Soldanod, quarum terminus adeo est vicinus, quod tempus medium præparationi vix sufficere creditur, nisi ad quæque necessaria per promptitudinem Spiritus, & fervorem Fidei festinetur. Ad ejus ergo succursum nullum tædeat peregrinari pro patria; certare cum spe victoriæ pro corona; mori pro vita; pro illo sustinere ad tempus dura, & tristia, qui confusione contempta, sputo conspersus, cæsus colaphis, flagellis afflictus, coronatus spinis, coram Pilato sisti tamquam multorum reus criminum pertulit, crucifixus ad ultimum, & potatus felle, lancea perforatus, emittens cum clamore valido spiritum, pro conditionis humanæ viribus reparandis, cursum præsentis vitæ saturatus injuriis consummavit. Hic est, ut repetamus altius, qui de paternæ solio gloriæ, cœlis mirabiliter inclinatis, ad nostræ mortalitatis ima descendens, non dedignatus est Deus homo, Creator creatura fieri, suscipere Dominus formam servi, ut qui non poteramus per nostram justitiam sperare veniam, consecuti per hæc gratiam inauditam, hæredes Dei, cohæredes vero Christi Divinitatis consortium, felicitatis æternæ participium sortiremur. Et licet per gratiam adoptati, quotidie causas ingratitudinis cumulemus, ipse tamen abundat in divitias bonitatis, dum propter diversitatem voluntatum, virium, facultatum, delinquentibus diversa pro tempore satisfaciendi genera contulit; varia medendi languentibus remedia suscitavit: dum terram, in qua nasci, mori, & resurgere voluit, tamdiù ad exercitationem Fidelium ab Infidelibus detineri permittit; cum non sit abbreviata manus Domini, nec virtus ejus in aliquo diminuta, quin eam, sicut fecit cuncta de nihilo, liberare valeat in momento; sed illas compassionis, & dilectionis causas exquirit ab homine, quibus ad omnis consummationis finem, legisque plenitudinem ostendendam Ipse prior homini perdito, & damnato voluit miseratus adesse; qui nullatenus permisisset manus impias contra pios usque adeo roborari, nisi & suam vindicari de nostra confusione providisset injuriam, & servari nostram de sua victoria disciplinam. Sub hac occasione delicati plurimi satisfacere pro modo criminum aliter non valentes, velut in profundo malorum penitus desperassent, nisi occurrisset eis hæc tabula; nisi per hoc compendium suis pro Christo positis animabus, consummati breviter multorum temporum spatia complevissent; multi etiam invenire locum, ubi steterunt pedes Domini, cupientes prius ad bravium sine cursu, vel post ad coronam sine gladio pervenerunt, illo suum remunerante militem, qui solam considerat in oblationibus voluntatem. Ut autem propter præmissa Fideles efficaciter, & potenter exurgant; Nos de Omnipotentis Dei misericordia, & Beatorum Apostolorum Petri, & Pauli auctoritate confisi ex illa, quam Nobis Deus licèt indignis ligandi, atque solvendi contulit, potestate omnibus, qui laborem istum in propriis personis subierint, & expensis, plenam suorum peccaminum, de quibus veraciter fuerint corde contriti, & ore confessi, veniam indulgemus; & in retributione justorum salutis æternæ pollicemur augmentum. Eis autem, qui non in personis propriis illuc accesserint, sed in suis dumtaxat expensis juxta facultatem, & qualitatem suam viros idoneos destinarint; & illis similiter, qui licet in alienis expensis, in propriis tamen personis accesserint, plenam suorum concedimus veniam peccatorum. Hujus quoque remissionis volumus, & concedimus esse participes juxta quantitatem subsidii, & devotionis affectum omnes, qui ad subventionem ipsius terræ de bonis suis congrue ministrabunt; personas quoque ipsorum, & bona, ex quo Crucem assumpserint, sub Beati Petri, & nostra protectione suscipimus; nec non & iidem sub Archiepiscoporum, & Episcoporum, & omnium Prælatorum Ecclesiæ Dei defensione consistant; statuentes, ut donec de ipsorum obitu, vel reditu certissime cognoscatur, integra maneant, & quieta consistant. Porro Ecclesiarum Prælati, qui in exhibenda justitia Crucesignatis, & eorum familiis negligentes extiterint, sciant se graviter puniendos. Quod si quisquam contra præsumpserit, per Ecclesiarum Prælatos appellatione postposita censura Ecclesiastica compescatur. Si qui vero proficiscentium illuc ad præstandas usuras juramento tenentur ascripti, creditores eorum per Ecclesiarum Prælatos, ut remittant eis præstitum juramentum, & ab usurarum exactione desistant, eadem præcipimus districtione compelli. Quod si quisquam Creditorum eos ad solutionem coegerit usurarum, eum ad restitutionem earum simili cogi animadversione mandamus. Judæos vero ad remittendas ipsis usuras per secularem compelli præcipimus potestatem; & donec ipsas remiserint, ab universis Christifidelibus tam in mercimoniis, quam in aliis per excommunicationis sententiam eis omnino communio denegetur. Iis vero, qui Judæis debita solvere nequeunt in præsenti, sic Principes seculares utili dilatione provideant, quod post iter arreptum, usque quo de ipsorum obitu, vel reditu certissime cognoscatur, usurarum incomoda non incurrant; compulsis Judæis proventus pignorum, quos interim ipsi perceperint, in sortem, expensis deductis necessariis, computare; cum hujusmodi beneficium non multum videatur habere dispendii; quia solutionem sic prorogat, quod debita non absorbet. Ut autem Terræ Sanctæ subsidium divisum in plurimos facilius impendatur, obsecramus omnes, & singulos per Patrem, & Filium, & Spiritum Sanctum unum, solum, verum, unum æternum Deum, postulantes vice Christi pro Christo ab Archiepiscopis, & Episcopis, Abbatibus, & Prioribus, & tam Cathedralium, quam aliarum Conventualium Ecclesiarum Capitulis, & Clericis universis, nec non Civitatibus, Villis, & Oppidis competentem numerum bellatorum cum expensis necessariis secundum proprias facultates. Et si ad hoc unumquodque non suffecerit, plura conjungantur in unum, quia pro certo speramus, quod personæ non deerunt, si expensæ non desint. Postulantes hoc ipsum a Regibus, & Principibus, Comitibus, & Baronibus, aliisque Magnatibus, qui forsitan per se ipsos personaliter non accesserint ad obsequium Crucifixi. A Civitatibus vero maritimis navale subsidium postulamus. Clericis autem ad hoc negotium necessariis providimus indulgendum, ut omni contradictione cessante Beneficiorum suorum proventus propter hoc valeant usque ad triennium pignori obligare, ita tamen, quod illi, qui committendos duxerint, vel etiam obligandos, infra præscriptum tempus cum ea integritate proventus percipiant antedictos, cum qua ipsi eos perciperent, si in Ecclesiis, in quibus ipsos obtinent, personaliter residerent. Quia vero subsidium Terræ Sanctæ multum impediri, vel retardari contingeret, si ante susceptionem crucis examinari quemlibet oporteret, an esset idoneus, & sufficiens ad hujusmodi votum personaliter exequendum; concedimus, ut Regularibus personis exceptis suscipiant quicumque voluerint signum Crucis; ita quod cum urgens necessitas, aut evidens utilitas postulaverit, votum ipsum de mandato possit Apostolico commutari, aut redimi, aut differri. Universis autem Ecclesiarum Prælatis districtè præcipimus, ut singuli per loca sua illos, qui signum Crucis deposuerint, resumere; ac tam ipsos, quam alios Crucesignatos, & quos adhuc signari contigerit, ad reddendum Domino vota sua diligenter moneant, & inducant. Ceterum quia Cursarii, & Piratæ nimis impediunt subsidium Terræ Sanctæ, capiendo, & spoliando transeuntes ad illam, & revertentes ab illa; Nos eos, & principales adjutores, & fautores eorum excommunicationis vinculo innodamus, sub interminatione anathematis inhibentes, ne quis cum eis scienter communicet in aliquo venditionis, vel emptionis contractu; & injungentes Rectoribus Civitatum, & locorum suorum, ut eos ab hac iniquitate revocent, & compescant; alioquin, quia nolle perturbare perversos, nihil est aliud quam fovere; nec caret scrupulo societatis occultæ, qui manifesto facinori desinit obviare; Nos in personas, & terras eorum severitatem Ecclesiasticam curabimus exercere; cum tales non minus, quam Saraceni adversentur nomini Christiano. Innovamus præterea excommunicationis sententiam in Lateranensi Concilio e promulgatam adversus eos, qui Saracenis arma, ferrum, & lignamina deferunt galearum; quique in piraticis Saracenorum navibus curam gubernationis exercent; vel in machinis, aut quibuslibet aliis aliquod eis impendunt consilium, vel auxilium in dispendium Terræ Sanctæ; eosque rerum suarum privatione mulctari, & capientium servos, si capti fuerint, fore censemus; præcipientes, ut per omnes urbes maritimas diebus Dominicis, & festivis hujusmodi sententia publice innovetur; & talibus gremium non aperiatur Ecclesiæ, nisi totum, quod de commercio tam damnato perceperint, in subsidium Terræ prædictæ transmittant, ut æquo judicio, in quo deliquerint, puniantur. Quod si forte solvendo idonei non fuerint, sic alias reatus talium castigetur, quod in pœna ipsorum aliis interdicatur audacia similia præsumendi. Quia vero ad hoc negotium exequendum est permaxime necessarium, ut Principes, & Populi Christiani ad invicem pacem observent, juxta quod statutum est in Concilio Generalif; volumus, & mandamus, ut saltem per quadriennium in toto Orbe christiano pax generaliter observetur, ita quod per Ecclesiarum Prælatos discordantes reducantur ad plenam pacem, aut firmam treuguam inviolabiliter observandam; & qui acquiescere forte contempserint, per excommunicationem in personas, & interdictum in terras arctissime compellantur; nisi tanta fuerit injuriatorum malitia, quod ipsi tali non debeant pace gaudere. Quod si forte censuram Ecclesiasticam vilipenderint, poterunt non immerito formidare, ne per auctoritatem Ecclesiæ contra eos tamquam perturbatores negotii Crucifixi secularis potentia inducatur. Ad hæc autem summo studio promovenda, ut communicando labori sis particeps præmii, secundum datam tibi a Domino gratiam, diligentem opem, & operam adhibens, adoptionis divinæ filios, ut signum Crucis pro Redemptoris sumant obsequio, sicut efficacius poteris piis exhortationibus inducas.
Datum Viterbii iii. Idus Maii Pontificatus Nostri Anno Undecimog.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CCXXXII., pp.220-223
-
(a) Fratri Guillelmo: Ad quem plurimæ sunt hujus Pontificis epistolæ, ut visum est.
-
(b) Filio nostro F.: Friderico
ii.Imp., quem tamen antea, & paulo post anathematis vinculo constrinxit. -
(c) Restituta: Anno 1229. a Sultano Babyloniæ iniquis, turpissimisque, & Religioni Christianæ perniciosissimis conditionibus, ut in Annal. Eccles. Raynaldi ad eum annum num. 1. & seqq.
-
(d) Cum Soldano: Babylonis, seu Ægypti nomine
Lechemel, qui sequenti anno moritur, quemque Paris asserit egregie erga religionem Christianam affectum, amplissima bona Christianorum Xenodochio moriturum reliquisse, & omnia Christiana mancipia libertate donasse. -
(e) Lateranensi Concilio: iii. anno 1179. sub Alexandro
iii.celebrato cap. 24. -
(f) In Concilio generali: Lateranensi IV. anno 1215. sub Innocentio iii. congregato.
-
(g) Hanc epistolam scripserat jam anno 1235. Pontifex universis D.N.J. Christifidelibus per Regnum Angliæ constitutis, quam ex Matthæo Parisio retulit Waddingus in Annal. Min. ad eum ann. n. 29., & antea anno videlicet 1234. die 17. Novembris apud Raynaldum ad eum ann. n. 30., ubi partem epistolæ vulgavit; immo ante diem 17. Octobris ex litteris
Pium, & sanctum &c.eo die ad Ministrum Fratrum Minorum Provinciæ Lombardiæ datis.