Général
-
Grégoire IX (1227-1241)
-
Quod Moniales S. Damiani Assisien. conveniri non possint a quoquam per litteras Apostolicas nisi &c, (Ex Reges. Vatic. epist. 361., & Waddingo in Reges. Pontif. n. 26.)
-
Anno 1234. die 2. Decembris.
-
1234
-
GREGORIUS &c.
Dilectis in Christo filiabus Abbatissæ a , & Monialibus inclusis Ordinis Sancti Damiani de Assisio Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Coelestia quærentibus, terrenis contemptui derelictis, libenter illud speciale favoris pręsidium impendimus, quod eis pacis, & quietis producere gratiam sentiamus. Eapropter, dilectæ in Christo filiæ, præsentium vobis auctoritate concedimus, ut a quoquam conveniri per litteras Apostolicas non possitis, nisi de indulgentia hujusmodi, & Ordine vestro expressam fecerint mentionem. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ Concessionis infringere, vel ei ausu temerario contraire; si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem Omnipotentis Dei, ac Beatorum Petri, & Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum.
Datum Perusii quarto Nonas Decembris, Pontificatus Nostri Anno Octavo.
-
In eumdem modum Abbatissæ & Monialibus inclusis S. Mariæ de Monticello 1 Floren. Ord. S. Damiani. Ex Authographo illius Monasterii: postea & Asculano, ac Vlmensi Monasteriis; sed & omnibus Monasteriis S. Damiani idem concessit Innocentius IV. anno 1243. die 4. Decembr. per litteras.
Vacantibus amori &c.infra describendas. -
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CL., pp.143-144
-
De Monticello Florent.: De quo Monasterio diximus supra ad Honorii iii. diploma 3. Sacro sancta Romana Ecclesia &c. anno 1219. die 9. Decembris editum.
1 -
(a) Abbatissæ: S. Claræ Assisiati.