Général
-
Grégoire IX (1227-1241)
-
Scribit ad Comitiorum Patres commendans eorum Orationibus statum universalis Ecclesiæ, suum peculiarem, & animam A. Magdeburgen. Archiepiscopi. (Ex Regest. Vatic. num. 236., & apud Waddingum in Annal. Min. num. 2., extat & in
ArchivoAssisiat. Conventus Sancti Francisci, & inde apud Authorem Collis Paradisi lib. 2. pag. 17.) -
Anno 1233. die 6. Julii.
-
1233
-
GREGORIUS &c.
Dilectis filiis Fratri Heliæ a Ordinis Fratrum Minorum Generali Ministro, & ceteris Provincialibus Ministris ejusdem Ordinis ad Generale Capitulum b congregatis Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Per mare magnum, & manibus spatiosum inter innumera perversitatum reptilia navigantes tot adversis ventorum flatibus hodiè quatimur, tot fluctuum turbulentiæ elationibus deterremur, quod Jesum iis excitare compellimur, & pulsare clamoribus, Domine, nisi festinaveris nos salvare, perimus. Confidimus enim, quod is, qui non dormit, sed quasi dormiens prorogata misericordia propter culpas anxietates, quas patimur, quodammodò non intendit, nequaquam supplicantibus indignatur; cum nos monitis, & exemplis instruat, ut rogetur. Vobis ergo, qui spretis campestris terræ delitiis illum montem per ducatum spiritus ascendistis, qui prophetico semper sarculo foditur, ut nec terror veprium, & spinarum, nec auditionis malæ sententia timeatur: qui Dominicis pedibus primæ contritionis unguento perfusis, & pro beneficiorum susceptione manibus osculatis, ad unctionem capitis per laudis Sacrificium pervenistis, & eò ad impetrandum potentiores facti esse credimini, quò familiariùs estis Domini potentias introgressi; fiducialiter id clamoris genus injungimus, & tam generale totius Ecclesiæ Sacrosanctæ, quam Præsulatus nostri speciale negotium commendamus instantiùs oraturis; ut Dominus Jesus Christus, quem constat non dissensionis Deum esse, sed pacis, & a forinsecis insidiis nos defendat, & custodiat ab internis; cito sub pedibus nostris adversarium conterat; & Spiritum Paraclitum non subducat. Ad hæc unicam petitionem Universitati vestræ porrigimus, ut bonæ memoriæ A. Magdeburgen. Archiepiscopoc, qui nuper obiens in litteris ad Nos missis supremæ petitionis elogium, velut ultimæ voluntatis indidit testamentum, pro christianis Exequiis tale devotionis obsequium impendatis, ut pro animæ suæ remedio in toto Ordine Missam unam Secerdotum singuli celebrent; & quilibet Fratres aliorum graduum septem Psalmos Pœnitentiæ cum Litania; & Fratres Laici septies Dominicam Orationem decantent.
Datum Laterani ii. Nonas Julii, Pontificatus Nostri Anno Septimo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CXIV., p.114
-
(a) Fratri Heliæ: Ita habere Codicem MS. Assisiaten. sacri Conventus S. Francisci testatur Author Operis, cui titulus
Collis Paradisisupra citatus, & ita habet Codex Archivi Vaticani a nobis consultus; non autem Fr. N., uti scripsit Waddingus, qui quum in ea esset opinione, Fr. Eliam anno 1227. summam Ordinis Præfecturam suscepisse, ex ea anno 1230. dejectum nonnisi anno 1236. eamdem resumpsisse; coactus est in his Gregorii litteris hoc anno 1233. exaratis nomen Ministri Generalis Ordinis occultare, ne manifesti erroris insimularetur. Ceterum cum nobis certo constet, anno 1228.Fr. Eliamnon Ordinis, sed operis perficiendæ Ecclesiæ S.P. Francisci Præfectum extitisse, ut ex nota ad BullamIs, qui Ecclesiam &c.palam, planumque fiet ex aliis infra monumentis; nostra proinde sententia est, Joannem Parentem anno 1227. in Comitiis Generalibus electum fuisse Ministrum Generalem; cumque sexennium rexisset, ut veteres Scriptores tradiderunt, anno 1233. dignitate se abdicasse, & ei Fr. Eliam subrogatum esse: invenitur enim Jo: Parens in fine anni 1229., vel initio anni sequentis, ut & in fine ejusdem anni 1230. rexisse, ut alias demonstrabitur; igitur anno 1230. in Comitiis Generalibus nemo electus est Minister Generalis, sed post triennium tantummodo. -
(b) Capitulum: Soriæ in Hispania Tarraconen. congregatum ex Annal. Minor., & quidem post dies festos Pentecostes, quæ hoc anno incidit in diem 22. Maji.
-
(c) Archiepiscopo: In Saxonia, qui unus fuit ex illis, ad quos Gregorius scripsit anno 1231. die 28. Augusti, ut Fratres Minores liberarent a nonnullorum Prælatorum gravaminibus; & vocabatur
AlbertusComes de Kirberge ex Krantzio in Metrop.