Général
-
Grégoire IX (1227-1241)
-
Ne offensos se reputent, si Rom. Monasterium S. Cosmæ ipsis collatum, etiam subductum sit, & qua de causa. (Ex
Vatic. Regesto Pontif.Epist. 232. anno 7.) -
Anno 1233. die 5. Julii.
-
1233
-
GREGORIUS &c.
Dilectis filiis ..... Priori, & Fratribus Eremi Camaldulen. a , & Monachis Fontis boni b Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Quia illos verè diligimus, quorum patienter ineptias non portamus; & sanitas in toto non læditur, cum subortis in parte languoribus obviatur. Non est, in quo vestra caritas offensam reputare se debeat, si nostræ dilectionis affectus vobis adversantia non acceptat; si Camaldulen. Ordinis decus offuscari non patitur; si virtutes vestras perfectius æmulantes vitiis indignamur: Nam & Deus Omnipotens a principio lucem communicare tenebris non perpessus durum vibravit in Angelorum pravitate judicium; sed unde pars reproba corruit, inde confirmata, quæ non peccaverat, exultavit. Hominum quoque delinquentem protinus correxit originem; & eorum, cum quibus esse delicias reputat, culpas sine pœnitentia non relaxat. Econtra verò Jerusalem, quam repulerat, jam non irascitur; nec ejus adulteriis, ac fornicationibus adversatur; & cum Pharao post desideria sui cordis ire dimittitur, occulto, sed metuendo judicio, per eum, a quo relinquitur, induratur. Non est igitur adversum Nos justa vobis occasio murmuris super iis, quæ de Monasterii Sancti Cosmæ c negotio retulistis, quod ea nunc intentione subduximusd, qua vobis antea dederamuse. Volentes enim decori vestro præstare virtutem in optimo Urbis solof curavimus vestræ vitis plantare propaginem, quæ correcta regularis falcibus disciplinæ, ac alligata nexibus præceptorum uberes perseverantiæ luxuriaret in palmites; frondes produceret honestatis; botros dulcedinis ederet; & vinum jucunditatis communi expectationi, & desiderio propinaret. Sed personæ, quas ibidem, innocentiæ vestræ pace servata, minus providè direxistis, coram Apostolica Sede, Urbis multitudine, vel Orbis ad Romanam Curiam confluentis Monasticæ Religionis odorem fœtere fecerunt; plus scandali, plus horroris, & tristitiæ suscitantes, quam illaturæ Nobis ædificationis, suavitatis, & gaudii putabantur. Nullis igitur, nisi vestris, id quod secutum est, imputetis; quia Nos ex dispensatione Divina facti Judices omnium in scandalum multitudinis errata tueri non possumus aliquorum. In ceteris vero Congregationis vestræ negotiis Sedem Apostolicam consueta fiducia requiratis; ex eo potius Nos credentes in priori circa profectus, & affectus vestros proposito, & caritate persistere, quo memoratas injuriarum causas festinavimus amputare; quia impunita temeritas prædictorum nimis in dolorem nostrum, scandalum plurimorum, & vestrum crevisset opprobrium; si non esset ei taliter obviatum.
Datum Laterani iii. Nonas Julii Pontificatus Nostri Anno Septimo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CXIII., p.113
-
(a) Eremi Camaldulen.: Notissimi Monasterii a S. Romualdo Ravennate in finibus Flaminiæ, & Tusciæ, diœcesique Aretina sub initium seculi xi. fundati, de quo cl. Mabillonius in Annal. Benedict. ad annum 1018. n. 60. lib. 54.
-
(b) Fontis boni: Ejusdem loci, atque
Camalduli, ita a torrente quodam campum illum, & vallem irrigante nuncupati; de quo laudatus Mabillonius; etsi aliud MonasteriumFontisboniextabat in agro Senensi anno 867. pro Monialibus Ord. S. Benedicti fundatum, & anno 1002. ad Monachos ejusdem Instituti translatum; cujus tamen nulla in Annal. Benedict. memoria occurrit. -
(c) Monasterii S. Cosmæ: In urbe Roma, ut infra, positi vulgo S. Cosmato Ordinis S. Benedicti, de quo dictum est ad epistolam Cum deceat vos &c. anno 1229. die 23. Julii scriptam.
-
(d) Subduximus: Hoc quidem anno, ut etiam Waddingus annotavit ad hunc annum n. 37., ubi datum ostendit Sanctimonialibus Ord.
S. DamianiAssisiaten. alias Claris., etsi monumentum, & charta hujus translationis desideretur: id tamen manifestat diploma Pontificium Quoties a Nobis petitur &c. eisdem Monialibus missum anno 1238. die 9. Augusti, ut infra. Cl. Mabillonius in Append. tom. 3. n. 60., & ad tom. 4. n. 86. Annal. Benedict. asserit translatum hoc Monasterium ad præfatas Sorores anno 1234. die 15.Septembrisex Gregorii IX. Bulla; sed litteræ illæ Pontificis incipien. De tua discretione &c. non loci translationem, verum Oeconomi constitutionem indicant: has ex Waddingi Annal. Min. damus loco suo. -
(e) Vobis antea dederamus: Hujus etiam concessionis diploma non innotuit ipsi Annalium Benedict. parenti Mabillonio, ejusque annotatori Martenio.
-
(f) In optimo Urbis solo &c.: Nempe transtyberim non longe a muro Civitatis, & Cœnobio veteri S. Francisci ad ripam magnam, ac Portuensi porta; a populi quoque vicinia semoto.