Général
-
Grégoire IX (1227-1241)
-
Hortatur Patriarcham Constantinopolitanum, ut ad unitatem redeat S. Romanæ Ecclesiæ, & de duplici Ecclesiæ gladio spirituali, & temporali, ejusque usu &c. (Extat grece, & latine in vetusto Codice
Vaticano ms.Epist. 3., & inBibliothecaSfortiana, ex quibus exemplar vulgavitWaddingusin Annal. Minor. ad hunc annum num. 8., &Raynaldusad hunc annum num. 1. Extat & inBullariisRomano, ac Ord. Prædicat. tom. 1. Bull. 77.) -
Anno 1233. die 18. Maji.
-
1233
-
GREGORIUS &c.
Venerabili Fratri Archiepiscopo Græcorum a Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Cum juxta testimonium veritatis, occasio sit errorum ignorantia Scripturarum; cunctis expedit illas legere, vel audire; quia quæ in eis inspiratio Divina reposuit pro doctrina sequentium, ad cautelam trahere voluit modernorum. Sanè sub Jeroboam, qui peccare fecit, ut legitur, Israelem, præsumpta divisio Tribuum patenter signat Schisma Græcorum; & multitudo abominationum Samariæ diversas hæreses multitudinis a veneratione veri Templi Domini Romanæ videlicet Ecclesiæ reverentia separatæ. Quod Chrisostomus, Nazianzenus, Magnus Basilius, & Cyrillus emicuerint in cœtu dissentientium, eadem fuit cœlestis altitudo consilii, qua degere voluit inter Idololatras Heliam, Heliseum, & filios Prophetarum. Nunc igitur, quia in aliis litterisb, quas dudum tibi remisimus, latiùs hanc, & alias, auctoritatem, & rationem, quæ pro Romanæ Primatu Ecclesiæ faciunt, materias explicamus; illud tantum adjicimus, quod utrumque gladium ad Romanum pertinere Pontificem ex Evangelica lectione tenemus. Etenim loquente Jesu discipulis de acquisitione gladii spiritualis, illi duos ibi positos ostenderunt, quos Dominus dixit sufficere, ad cohibitionem videlicet spiritualis, & corporalis offensæ. Si materialem gladium pertinere concedis ad potentiam temporalem; attende, quod in Matthæi Evangelio Dominus dicat Petro: Converte gladium tuum in locum suum, dicendo tuum, materialem significavit gladium, quo percusserat ille servum Principis Sacerdotum. De spirituali nemini venit in dubium; cum ei, idest, Petro per cujusdam specialitatis apicem ligandi, & solvendi commiserit potestatem. Uterque igitur gladius Ecclesiæ traditur; sed ab Ecclesia exercendus est unus; alius pro Ecclesia manu secularis Principis eximendus; unus a Sacerdote; alius ad nutum Sacerdotis administrandus a milite. Propter hoc ergo, & alia, quæ post diligentem veritatis indaginem ordinatam te sentire faciant charitatem; latores præsentium Hugonem, & Petrum de Prædicatorumc, Aymonem, & Rodulphum de Minorumd Ordinibus Fratres, morum honestate præclaros, & Scripturarum Sacrarum scientia præditos, juxta quod tibi per memoratas litteras intimare curavimus, ad te duximus destinandos: ut si cum eis de omnibus, quæ in quæstionem veniunt, tractare fideliter, & socialiter conferre decreveris, in rota, quæ infra rotam Ezechieli ostensa est, vocem poteris audire tonitrui; & in Mari vitreo speculari, quod unus Adam collocatus ad opus, & custodiam Paradisi, unam est sortitus uxorem, unum Dominum Jesum Christum in justitia, & veritatis Sanctitate creatum, & unicam Sponsam ejus Ecclesiam præfigurans: quod Lamech, qui humiliatum sonat, dum uxorem unam divisit in duas, sanguinarius factus est, & virum in suum vulnus occidit: quod alia præter unam arca non legitur, quæ cuncta vastante diluvio sub unius Patriarchæ remigis potentatu paucas animas sub perfectionis numero reservavit: quod legem Dominus secundo dedit non alteram, sed eamdem: quod duorum Cherubim, qui propitiatorium obumbrabant, non aliorsum versi, sed respicientes erant eorum vultus ad unum: Et unam Joseph tunicam fuisse talarem; & nostri Salvatoris inconsutilem vestem unam. Verumtamen si dubietatis sensum circa augustissimum Eucharistiæ Sacramentum vester diversus a nostro ritus inducit: attende, quod non sit aliud, nec diversum unius Domini Jesu Christi prius in assumpta propter nos carne passibili, post sicut a morte, sic ab omni passibilitate prorsus immunis, a Græcis pariter, & Latinis nostræ salutis Mysterium frequentatum. Græcus ad fidem cum discipulorum juniore præcurrens, & tantæ gratiæ non ingratus illius dignationis, qua Deus compassus miseriæ humanæ homo voluit esse passibilis, eligens quotidie reminisci, hostiam offerri constituit fermentatam, ut Apostolo dicente, quod ex fermento massa corrumpitur, in fermentato corruptionis, cui ante resurrectionem Corpus Dominicum subjacere potuit, ostendatur. Latinus vero cum Petro seniore secutus litteræ monumentum, de qua procedit spiritalis sensus, prius introivit in linteamina posita, quæ Sacrosanctum Corpus, quod Ecclesiam signat, involverant, separatumque Sudarium, quod fuerat super Caput, aspexit; Sacramentum glorificati Corporis celebrare mirificentiùs in Azymis sinceritatis elegit. Sed utique panis simplex ante Sacrificium panis est; Transubstantiatione verò facta per verba Dominica, panis non est; & ideo nec fermentatus, nec azymus dici potest: Sed ille potius creditur esse panis vivus, qui descendit de Cœlo, & tribuit vitam Mundo. Hæc, & his similia docuit Petri Sedem unctio spiritus, & sanitas intellectus. Utinam & tu tandem aliquando juniorem discipulum, qui vidit, & credidit, secutus introeas; ut omnibus intellectis, nobiscum verè psallas illud Davidicum: Ecce quam bonum, & quam jucundum habitare Fratres in unum.
Datum Laterani xv. Kalendas Junii Pontificatus Nostri Anno Septimo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CIII., pp.104-105
-
(a) Græcorum: Germano, qui superiori anno litteras dedit ad Gregorium, quæ in Annalibus Eccles., & Waddingi leguntur.
-
(b) Litteris: Quibus anno præterito rescripsit Germano supradicto, quæ & in Bullario Romano, & in Annalibus Eccles., atque Minorum habentur.
-
(c) Prædicatorum: De quibus videre est P. Echardum de Scriptor. Ord. Prædicat. tom. I.
-
(d) Minorum: De his aliis agit Waddingus in Annal. Minor. tom. ii. ad hunc annum n. 8., & alibi.