« bullarium-franciscanum-101 »


Général

  •  
    Grégoire IX (1227-1241)

  •  
    Taxat numerum Monialium viventium in Monasterio Sanctæ Mariæ de Rossano. (Ex Regesto Vatic. Epist. 110., & Waddingo in Annal. Minor. ad an. 1232. n. 45., ac Regesto Pontif. num. 9.)

  •  
    Anno 1232. die 7. Octobris.

  •  
    1232


  •  

    GREGORIUS &c.

    Abbatissæ, & Conventui Monialium inclusarum a Monasterii Sanctæ Mariæ de Rosano b .

    Volentes, ut Monasterium vestrum certo gaudeat numero personarum, nè ibidem, multitudine nimia excrescente, Monasterium ipsum in substentatione degentium in eodem, in omnis partis injuriam ad impotentiam deveniret; quod duodecim Velatarum Monialium, & sex servientium vobis numerum non excedatis; de cetero vobis auctoritate præsentium districtius inhibemus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ inhibitionis, voluntatis, mandati, & decreti infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem Omnipotentis Dei, ac Beatorum Petri, & Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum.

    Datum Anagniæ Nonis Octobris, Pontificatus Nostri Anno Sexto.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°LXXV., p.84

  •  
    (a) Inclusarum: Jam alibi dictum est, & ostensum, Monialium Inclusarum nomine primitus venisse Damianitas, seu Clarissas.
  •  
    (b) De Rosano: De Rosario scriptum est in Bulla ix. Regesti Pontif. apud Waddingum, sed reponendum de Rossano urbe Archiepiscopali in magna Græcia, seu Calabria; ut idem habet in Annal. ad ann. 1232. num. 45., quæ Civitas dicta est etiam Rosanum, & Roscianum.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 151561 (bullarium-franciscanum-101), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/151561 (mise à jour : 15/12/2020).