« bullarium-franciscanum-44 »


Général

  •  
    Grégoire IX (1227-1241)

  •  
    Concedit eis libros cum Altari viatico, aliasque res, quæ fuerant Fratris Angeli, mandans, nè alienentur. (Ex Authographo in Archivo Monasterii Clarissarum Montis Lucidi Perusii extante.)

  •  
    Anno 1228. die 3. Januarii.

  •  
    1228


  •  

    GREGORIUS &c.

    Dilectis in Christo filiabus Abbatissæ, & Sororibus Monasterii Sanctæ Mariæ de Monte Lucido a Perusin. Salutem, & Apostolicam Benedictionem.

    Indigentiam Monasterii vestri, sicut convenit, attendentes omnes Libros, qui fuerunt Fratris Angeli,b cum Altari viatico,c & rebus aliis, quas habebat, Vobis concedimus præter Antiphonarium Nocturnale;d auctoritate præsentium sub pæna excommunicationis districtiùs inhibentes, nè vos, seù aliqua alia persona illos vendere, vel donare, aut alias alienare a vestro Monasterio quoquomodo præsumat; sed potiùs ad utilitatem ipsius Monasterii, & consolationem ibidem Deo servientium perpetuò conserventur. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ concessionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem Omnipotentis Dei, ac Beatorum Petri & Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum.

    Datum Laterani iii Nonas Januarii Pontificatus Nostri Anno Primo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°XIX., p.39

  •  
    (a) Monasterii S. Mariæ de Monte Lucido: De quo jam actum est ad Constitutionem Honorii iii. Sacrosancta Romana Ecclesia &c. anno 1222. die 24. Septembris editam.
  •  
    (b) Fratris Angeli: Qui videtur fuisse earum Sacerdos, ac director, forsan & a sacris Confessionibus. An autem ille e Burgo S. Sepulchri a S. Francisco ad Ordinem 1213. receptus, de quo Auctor Annal. Minor. ad eum annum n. 24., aliis inquirendum relinquo.
  •  
    (c) Altari Viatico: Quod Fratribus Ordinis Minorum indulserat Honorius iii per litteras, Quia populares tumultus &c. anno 1224. die 3. Decembris datas.
  •  
    (d) Antiphonarium nocturnale: Quo quis utitur ad Antiphonas Officii Matutini nocturno tempore recitandas, vel decantandas.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 151504 (bullarium-franciscanum-44), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/151504 (mise à jour : 15/12/2020).