Général
-
Grégoire IX (1227-1241)
-
Locum Fratrum S. Donati de Bassano sub protectione Sedis Apostolicæ suscipit; eumque cum Ecclesia S. Donati eis confirmat, & communit. (Ex Authographo Conventus prædicti de Bassano, & ejus exemplo in Archivo Ordinis Romæ apud Sanctos Apostolos.)
-
Anno 1227. die 20. Octobris.
-
1227
-
GREGORIUS &c.
Dilectis filiis Ministro, & Fratribus Ordinis Fratrum Minorum Ecclesiæ S. Donati in Capite Pontis de Bassano Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Licet Sacrosancta Romana Ecclesia devotos, & humiles filios ex assuetæ pietatis officio propensiùs diligere consueverit; illos tamen sincerioris charitatis brachiis amplexari; & nè pravorum hominum molestiis agitentur, tamquam pia Mater tenetur suæ protectionis speciali munimine contueri; qui mundanæ conversationis illecebris, & sæculi vanitatibus abnegatis pro defensione fidei, se morti, ac periculis exponere non formidant. Cum igitur induti loricam justitiæ, assumpto scuto fidei, in quo possitis tela omnia nequissimi ignea extinguere, galea salutis, & gladio Spiritus, quod est verbum Dei, accinxeritis vos viriliter, & constantes ad debellandas, quin potius capiendas vulpeculas, quæ moliuntur in Vicentina Diæcesi, & circumvicinis regionibus, ac præsertim in Bassano,a & Terris nobilium virorum Azolini de Romanob vineam Domini Sabaoth demoliri; Nos vestris justis postulationibus gratum impertientes assensum personas vestras, & locum, in quo Divino estis obsequio mancipati, cum omnibus bonis, quæ in præsentiarum rationabiliter possidetis, sub Beati Petri, & nostra protectione suscipimus, specialiter autem Ecclesiam Sancti Donati de Angaranoc sitam in capite Pontis de Bassanod cum pertinentiis suis, quam de concessione Venerabilis Fratris Nostri Episcopi Vicentinie canonicè proponitis vos adeptos, sicuti eam justè, & pacificè possidetis, auctoritate vobis Apostolica confirmamus, & præsentis Scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omninò hominum liceat hanc paginam Nostræ confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem &c.
Datum Velletri xiii. …f Novembris, Pontificatus Nostri Anno Primo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°XIII., p.35
-
(a) Bassano: In Regione ac Provincia Marchiæ Tarvisanæ ad fluvium Medoacum vulgo Brenta.
-
(b) Azolini de Romano: Notissimi Tyranni in prædicta regione, & Veronæ tunc Potestatis, seu Prætoris munere fungentis.
-
(c) Angarano: Cujus loci meminit Honorius
iii.epist. 593. ad Ezelinum anno 1221. data apud Raynaldum ad eum ann. n. 21. -
(d) In capite pontis de Bassano: Nempe extra Oppidum nobilissimum, atque ditissimum diœcesis Vicentinæ, a qua urbe 12. mill. distat.
-
(e) Episcopi Vicentini: Giberti nomine, de quo Ughellus tom. 5. Italiæ Sacræ agit, sed jejune satis.
-
(f) xiii. … novembr.: Supple
Kalend., ut habetur in sequenti epistola die sequenti data Patriarchæ Gradensi, & Episcopo Patavino.